Articulus 10
An mystica theologia sit realiter idem quod donum sapientiæ; et quod mysticæ hujus sapientiæ contemplatio simplicibus atque humilibus potius quam mundi hujus sapientibus infundatur.
DOCTORUM concors sententia est, quod inter omnes habitus animæ supernaturales infusos, primatum virtutes theologicæ sortiuntur; post quas proximum in dignitate obtinent locum septem dona Spiritus Sancti; quorum item præstantissimum esse sapientiam, non est qui dubitet. Si itaque mystica theologia pro habituali intelligentiæ perfectione sumatur, puta pro sapientia unitiva, realiter idem erit cum dono sapientiæ. Non enim est virtus theologica. Et si non sit idem quod sapientia illa quæ donum est, erit aliqua sapientia in apice mentis ipsa mystica theologia sublimior atque præstantior: quod dictis S. Dionysii non concordat, qui mysticam theologiam fatetur altissimam. Præterea, sapientia donum, est sapida scientia, cum gustu interno recte judicans de divinis: de cujus ratione est quod sit formata divinorum notitia; unde et caritati inseparabiliter est annexa. Sed totum hoc mysticæ quoque theologiæ competere, innotescit ex præostensis.1
Si autem quis instans objiciat: Si mystica theologia cum sapientia dono identificatur, ergo quicumque in statu salutis est, mysticam habet theologiam, quæ tamen solis perfectis convenire censetur. Quicumque enim in statu salutis consistit, septem dona Spiritus Sancti habet secundum aliquem gradum. Et respondendum, quod consequentia ista non tenet. Mystica quippe theologia est sapientia donum secundum summum ipsius gradum. Tres enim sunt gradus sapientiæ hujus, ut dictum est. Ideo quicumque habet donum sapientiæ secundum gradum ipsius perfectum, mystica quoque theologia refulget.2 Si autem mystica theologia sumatur pro actu, erit operatio doni sapientiæ unitivæ secundum supremum suum gradum possessæ.
Denique, ex præhabitis innotescit, ad mysticæ theologiæ adeptionem non exigi subtile ingenium, scholasticum exercitium, nudam et speculativam scientiam, sed pœnitentem affectum, cor purum, ferventem amorem, mentis in Deo simplificationem, elevationem seu recollectionem, Spiritus Sancti illuminationem. Quum ergo hæc omnia frequenter magis abundant in idiotis atque simplicibus, etiam feminis et puellis mansuetis, humilibus et purgatis, præsertim quæ propriam in omnibus voluntatem abjiciunt; constat quod eis multoties prædignissima hæc mysticæ sapientiæ contemplatio copiosius influatur, quam ingeniosis ac eruditis qui per viam purgativam et illuminativam ad viam hanc unitivam rite et digne se ipsos non aptaverunt: imo qui in oculis suis magni sunt aliosque pro nihilo reputant, ab hac mystica theoria tanquam ineptissimi indignissimique pelluntur.
At vero, quo aliquis in divina caritate plus crescit, eo in dono sapientiæ amplius proficit. Quum igitur simplices frequenter per humilitatem et patientiam in caritatis fervore multo plus crescant quam ingeniosi et eruditi, liquet quod in mystica theologia magis resplendeant. Idcirco, absolute loquendo, excellentius clariusque Deum cognoscunt quam illi: imo tanto sublimius, quanto supernaturalis, unitiva ac mystica sapientia, naturali et scholasticæ sapientiæ, vel etiam sapientiæ infusæ quoad inferiores suos gradus, eminet ac præfertur. Unde talium simplicium fides vivacior, firmior illuminatiorque vere asseritur, spes quoque perfectior.
Qui itaque veram, profundissimam ac divinissimam cupit sapientiam adipisci, omnium passionum reformationi, vitiorum eradicationi, mundanorum pleno contemptui efficaciter in primis desudet; deinde a Deo illuminari jugiter postulet, et in Divinitatis sincerissima dilectione accendi infatigabiliter enitatur, sicque cor suum in Deo simplificare ac figere moliatur.
Footnotes
Chapter 95 of 110