Skip to the text

Articulus 21

De oratione ad theoricas mysticæ sapientiæ illuminationes pertinente.

ORATIO et contemplatio duæ sunt alæ agillimæ mentis, quibus anima fervens ac humilis penetrat cœlos, et usque ad thronum perducitur majestatis. Verumtamen, quoniam gradatim ascenditur, et ipsa contemplatio oratione simpliciter dicta sublimior est, oportet ad contemplationis apicem per devotissimam ascendere orationem; et quo mysticæ theologiæ interna cum Deo locutio contemplativaque visio naturalem animæ facultatem magis transcendit altiorque consistit, eo ad ipsius adeptionem humilior atque ferventior necessaria exstat oratio.

Porro, quum mystica theologia non nisi in divino amore perfectis, quorum purgatus est animus, competat; qui Deo auxiliante tales effecti sunt aut fieri digne desiderant, in suis orationibus ad se ipsos reflecti non debent, sed per amorosum purissimæ caritatis affectum directe ac linealiter in Deum verti, figi, proficisci seu elevari, nihil orantes vel adipisci petentes nisi ipsummet Dominum Deum, et quidquid de ejus voluntate in nobis esse debet, ita ut nec munera ejus, consolationem, illuminationem, inflammationem petamus, nisi in quantum necessaria nobis sunt ad habendum ac possidendum ipsum. Itaque affectuosissime deprecemur ut ipse nobis se applicet, uniat et infundat; nos sibi adstringat, illustret, accendat; mentem nostram indesinenter inhabitet, totam semper possideat, impleat et gubernet: ut sic eum quotidie perfectius honoremus, limpidius contemplemur, ferventius diligamus, strictius atque intimius complectamur, quatenus purius et stabilius ei jugiter adhæreamus, sicque ad mysticam tendamus sophiam.

Porro ad hujuscemodi orationem exigitur spiritus ab omni phantasia, evagatione, imagine depuratus, in Deoque simplificatus, roboratus ac stabilitus: ad quod sine grandi labore non attingitur, nisi mens singularissima gratiæ ope omnino supernaturaliter adjuvetur. Propter quod abbas Agathon: Non est, inquit, labor sicut orare Deum.

Præterea, quatenus sic orare possimus, ante orationem animam præparemus, dispersiones ejus abjicientes:1 quod ut digne agamus, tam Dei quem oramus quam nostras considerare proprietates debemus. Si itaque Dei bonitatem, caritatem, majestatem, justitiam atque clementiam, propriam quoque pravitatem, ingratitudinem, parvitatem, calamitatem indigentiamque pensemus; cum amoris fervore, intima reverentia, ingenti fiducia, casto timore, filiali fiducia orabimus Deum. Orabimus equidem reverenter, pensando Dei majestatem nostramque parvitatem; ferventer, contemplando ejus bonitatem et caritatem ac indigentiam propriam; timorate, intuendo ejus justitiam et nostram perversitatem; fiducialiter, intuendo immensam ejus clementiam propriamque miseriam. Eapropter dum nos ad orationem extendimus, mentem totaliter erigamus ad Deum, ejus adorandam præsentiam, incomprehensibilem bonitatem et caritatem, atque immensam majestatem, æquitatem, itemque clementiam penitus infinitam sinceriter contemplando. Sic namque magnificis laudibus et contemplationibus puris orabimus eum, non utique infructuose, sed fructuosissime valde, imo eo fructuosius quo minus proprium commodum cogitabimus.

Porro qui ita oraverit, aliquando ad illam orationis perfectionem ducetur qua nimia mentis suæ defixione, intuitione ac transformatione in Deum, non attendat proprium actum et obliviscatur se ipsum. Antonio quippe docente, et Cassiano scribente, agnoscimus orationem non esse perfectam nisi in qua devotus obliviscitur semetipsum.2

Certum est autem consuetudinem orandi intente, non superficialiter et sonanter, utilissimam esse; et quo fervor amoris claritasque doni sapientiæ plus abundant in anima, eo oratio promptior erit, efficacior, frequentior atque jucundior. Omni igitur loco, tempore, actu, causa, negotio, etiam in mensa et lectulo, assuescamus, curemus et enitamur mentem Deo per caritatem sanctam, ferventem ac humilem orationem infigere, per contemplationem et laudem internam imprimere, per actualem conjunctionem, quantum possibile est, eum complecti et stringere inseparabiliterque tenere, dicentes cum Sponsa: Tenebo illum, nec dimittam.

Postremo, consonat præinductis quod in Vitaspatrum legitur senior quidam dixisse, quia sicut impossibile est ut videat quis faciem suam in aqua turbida, sic et anima nisi purgata fuerit a cogitationibus alienis, Deum contemplative orare non poterit. Sic utique contemplative oravit abbas Joseph, qui quum veniente ad se abbate Lot manus extendisset in cœlum, facti mox sunt digiti ejus velut decem lampades ignis.

Footnotes

  1. Eccl. XVIII, 23. ↩

  2. Collation. Patr. collat. IX, c. 31. ↩

Chapter 106 of 110