Articulus 22
De devotione et gradibus ejus, præsertim de devotione ad unitivam sapientiam pertinente.
DEVOTIO propriissime atque formaliter definitur, quod est promptitudo sive alacritas voluntatis ad ea quæ Dei sunt. Unde devotionis subjectum est voluntas, quæ dicitur appetitus superior et intellectivus. Virtus quoque cujus immediatus et elicitus actus exsistit devotio, latria appellatur, per quam Deo cultus impenditur. Caritas autem est causa devotionis non solum imperative, per quem modum generaliter omnium actuum virtuosorum causa censetur, sed insuper propinquiori specialique modo, quia ex ipso caritatis affectu sive fervore profluit promptitudo animi ad divina. Contemplatio etiam est causa devotionis, tanquam iter ad eam et directrix ipsius. Affectiones namque voluntatis cognitionem intellectualem præsupponunt et ex ea procedunt. Quæ igitur altioris ac præstantioris naturæ sunt, majoris sunt devotionis (quantum in ipsis est) inductiva. Quum ergo contemplatio itemque dilectio sint causæ devotionis, constat quod quanto in aliquo fuerit major dilectio Dei clariorque formata cognitio ejus, eo devotio ipsius major consurget. Unde secundum triplicem gradum caritatis potest distingui devotionis gradus triformis. Primus competit incipientibus, secundus proficientibus, tertius vero perfectis.
Porro, quum devotio sit promptitudo voluntatis ad opera Dei, dum ista promptitudo adeo amorosa deliciosaque est, quod in inferiorem animæ partem, videlicet sensitivam, perceptibiliter ac jucunde redundat, vocatur devotio experimentalis sive sensibilis; quum vero in superiori remanet appetitu sine redundantia tali, saltem notabili, dicitur rationalis vel intellectualis. Denique, sicut (secundum Philosophum) sphæra superior suo impetu secum trahit ac circumvolvit sphæram inferiorem, ita in homine appetitus intellectivus post se trahit sibique subjicit appetitum sensitivum; qui quamvis frequenter rationali appetitui reluctetur, natus est tamen obedire: quod fit per virtutes morales, quibus passiones frenantur ac moderantur. Itaque quo appetitus inferior rationi ac superiori appetitui promptius perfectiusque subjicitur et obedit, eo devotio major est, utroque videlicet appetitu concorditer se ad actus divini cultus extendente.
Denique devotio non solum dicenda est experimentalis ac perceptibilis propter redundantiam ejus ac sensibilem quemdam in inferiori appetitu saporem, sed et interdum multo sublimius propter exuberantiam suam prædulcem internamque lætitiam quam habet in superiori animæ portione et voluntate.
Unde tripartita divisio qua aliqui devotionem experimentalem sive sensibilem partiti sunt in devotionem desideriosam et voluptuosam ac furiosam, non solum penes inferioris appetitus dispositionem pensanda est, sed et penes superioris: ita quod illa devotio desideriosa dicenda est, quando vel appetitus superior solum, vel simul cum ipso appetitus inferior, cum ingenti aviditate fertur ad ea quæ Dei sunt. Posset quippe in superiori esse deliciosissima et grandis aviditas, inferiori ad vitia inclinante seu renitente, præsertim in viris perfectis, qui dum se in parte animæ inferiori sentiunt aliqua passione vel tentatione pulsari, fortius se erigunt ad divina, et cum gaudio despiciunt tentamenta. Verumtamen quando tam apprehensivæ quam appetitivæ potentiæ partis sensitivæ imperio rationis in actibus suis vel actuum cessatione ordinate subduntur, atque ad exsecutionem actuum intellectus et voluntatis concupiscibiliter ancillantur ac cooperantur, tunc utique devotio magis proprie desideriosa vocatur. — Præterea, dum ista jam dicta in utroque appetitu vel in superiori dumtaxat fiunt excellentiori manerie, utpote cum exuberanti ac intima suavitate, appellatur devotio voluptuosa: quæ hominem tam saporose et redundanter exhilarat, quod omnia mundi delectabilia cito fastidit. — Postremo, devotio dicitur furiosa, dum prædicti animæ appetitus, præsertim superior, ad Dei venerationem cum zelo tam impetuoso, importuno, impatienti ac serioso feruntur, quod aliquid de proprietatibus furiosorum habere videntur. Hoc competit his qui omnia Dei dona transcendentes, ipsum Deum purissimo amore castissime cupiunt, ejusque honorem summe affectant, Deum in se et propter se diligentes, exquirentes et cupientes: quod proprie filiorum est Dei.
Definitio demum qua quidam devotionem describentes, dicunt quod sit teneritudo cordis qua quis de facili in lacrimas resolvitur, ad secundum devotionis gradum potissime pertinere videtur. — Alia autem devotionis definitio, quod sit fervor bonæ voluntatis, quem mens cohibere non valens, certis manifestat indiciis, ad tertium pertinere gradum censetur. Hæc devotio, quæ præ affectus inflammatione furiosa vocatur, ad mysticæ theologiæ pertinet professores: qui quum totum quod valent dilectionis ac venerationis Deo impenderint, parum aut nil se fecisse existimant, dolentes humillime quod plus facere nequeunt; id quoque quod agunt, gratiæ Dei prorsus adscribunt.
Chapter 107 of 110