Articulus 15
An vis affectiva seu apex affectus, videlicet voluntatis, possit adspirando vel desiderando ferri seu moveri afficique in Deum absque omni cognitione intellectus prævia vel concomitante.
QUÆSTIO ista in fine libri de Triplici via proponitur. Nititurque auctor libri illius rationibus et auctoribus probare, quod in viris perfectis, divini amoris fervore succensis, apex affectivæ immediate feratur vi amoris in Deum sine prævia cognitione: quoniam sicut grave proprio pondere movetur deorsum, ita apex affectus proprio pondere seu fervida dilectione immediate sine omni cognitione prævia vel concomitante fertur in Deum, eo quod vis affectiva quoad suum supremum, habet immediatum respectum ad Spiritum Sanctum, qui amor est, atque eidem immediate unibilis est, sicque ab ipso directe sine prævia cognitione inflammatur ac tangitur sursumque trahitur. Dicit insuper, quod ista vis affectiva quoad suum supremum, ab omnibus ignoratur, nisi ab his quorum affectus igne Sancti Spiritus immediate tangitur et movetur. Itaque in hoc adstruit mysticam theologiam a ceteris distingui scientiis, quod in ea affectio cognitionem præcedit, in ceteris autem affectionem cognitio.
Huic autem opinioni multa possunt de facili objici. Primo, quod implicare et sibi ipsi contrariari videtur. Dicit quippe auctor præfatus, quod mystica theologia et consurrectio hæc anagogica per ferventem amorem in Deum, sit illa sapientia unitiva de qua septimo capitulo de Divinis nominibus loquitur divinus Dionysius. Hanc autem sapientiam definit Dionysius esse divinissimam cognitionem. Si ergo cognitio est, in vi intellectiva erit: sicque in consurrectione anagogica mysticæ theologiæ non fertur apex affectivæ in Deum sine prævia cognitione intellectuali, ea præsertim quæ ad mysticam pertinet theologiam.
Præterea, Dionysius in exordio Mysticæ theologiæ vocat eamdem, divinam sapientiam. Sapientiæ autem subjectum est intellectus, sicut caritatis vis affectiva. Hinc doctores concorditer donum sapientiæ ponunt in intellectu. Consurrectio ergo anagogica mysticæ theologiæ est actus elicitus sapientiæ. Talis autem actus est realiter contemplatio sive cognitio. Mysticæ ergo theologiæ exercitium nequaquam est sine operatione intellectus interna ac intima. Quam operationem ardentissima puri amoris concomitatur affectio, sicut Scriptura testatur: In meditatione mea exardescet ignis. Idcirco doctores communiter asserunt dilectionem esse formam, decorem et complementum notitiæ:1 imo tam fidem quam cognitionem caritatis affectu privatam, vocant informem; eo autem ornatam, appellant formatam.
Verumtamen non reor negandum quin hanc sapientiæ sursumactionem ac mysticam visionem secretissimamque cum Deo sermocinationem præcedat in affectiva ardor amoris; sed ille est motivus ac dispositivus ad mysticæ sapientiæ actum, quem calidissima sanctæ caritatis affectio non ordine temporis sed naturæ concomitatur. Nempe, ut dictum est, ex mystica visione, amoris ignis quasi de novo exæstuat. An vero illum amoris ardorem ad hunc sapientiæ actum disponentem præcedat quædam cognitio, mox discutietur.
Insuper, quod mystica theologia in apice intellectus realiter sit atque in visione consistat, evidentissime constat ex eo quod secundo Mysticæ theologiæ capitulo Dionysius ait: Secundum hanc superlucidam nos fieri oramus caliginem, et per invisibilitatem et ignorantiam videre et cognoscere quod est super visionem et cognitionem, videlicet Deum, qui a mente viatrici plene et sicuti est nequit cognosci. Propter quod Dionysius subdit: Hoc enim est vere videre et cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Idem innuitur primo ejusdem libri capitulo.
Amplius, auctor prænominatus positionem suam probare conatur per id quod Dionysius primo capitulo Mysticæ theologiæ hortatur : Circa mysticas (inquiens) visiones forti contritione et sensus derelinque et intellectuales operationes, et omnia sensibilia et intelligibilia, et omnia entia et non entia. Ex hoc infert, quod in anagogica mysticæ theologiæ consurrectione, sine omni actione intellectus oporteat secundum solam affectuosi amoris unitionem consurgere.
Istud argumentum ex verbis Dionysii et commenti faciliter pellitur. Nempe quod Dionysius adstruit omnem operationem intellectualem relinquendam, intelligendum est de operatione versante circa creata : alias in mysticæ theologiæ exercitio nulla esset cognitio intellectualisque visio ; nec diceretur, Circa mysticas visiones, sed forsitan, Circa mysticas affectiones. Etenim mystica visio actus est potentiæ intellectivæ. Imo eo ipso quo Dionysius ait, Circa mysticas visiones, innuit duo : primum, quod sapientia ista in actu intellectus consistit, voluntatis namque non est intelligere seu mystice videre ; secundum, quod operatio intellectus circa increatum objectum non sit utique relinquenda.2 Unde, quod intentio Dionysii non sit nisi de creatis objectis eorumque cognitionibus relinquendis, declaratur ex eo quod subdit : Etenim tui ipsius et omnium irretentibili ecstasi, ad supersubstantialem divinæ tenebræ radium reduceris. In quibus iterum verbis ostendit mysticam theologiam in actione intellectus essentialiter sitam : siquidem ad supersubstantialem radium divinæ tenebræ (id est incomprehensibilis lucis æternæ) reductio, aliud non est nisi ejusdem contemplatio, visio sive cognitio. Quod item secundo Mysticæ theologiæ capitulo clarius pandens : Hic, inquit (videlicet in mysticæ theologiæ exercitio vel processu), ab ultimis ad principalissima ascendentes, omnia auferimus (id est, universa de Deo negamus), ut incircumvelate cognoscamus illam ignorantiam (utpote divinæ lucis inaccessibilitatem) ab omnibus cognitis velatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem ab omni exsistentium lumine occultatam. Ecce clarissime ponit, mysticæ theologiæ usum et actum ejusque exercitii finem esse præfatam theoricam, supernaturalem, affectuosissimam contemplationem.
Denique auctor prædictus pro se allegat, quod Dionysius mysticam sapientiam nominat irrationalem, amentem ac stultam : ex quo concludit, quod non procedit per rationis investigationem, nec sicut scholasticæ scientiæ.
Hoc totum concedo; sed non sequitur quod sit sine cognitione mentali, quamvis sit sine naturali notitia. Habetur enim ex gratiosissima Sancti Spiritus illustratione, deiformisque radii seu intelligibilis cujusdam ac simplicis claritatis splendiflua infusione, mentem supernaturaliter clarificante, ungente, atque ad promptissimam, celerrimam ac certissimam Dei contemplationem habilitante et roborante : cui irradiationi ac contemplationi nec error nec incertitudo potest misceri.
Adhuc allegat pro parte sua illud ex Psalmo : Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Quum ergo gustare respiciat amoris affectum, videre autem, intellectus cognitionem, primo oportet motu amoris consurgere, quam occultissimum Deum intellectualiter cogitando cognoscere. Nam est regula generalis in mystica theologia, quod primo oportet habere practicam quam theoricam, id est usum exercitii in corde, quam ipsius rei vel eorum quæ dicuntur notitiam. Itaque, ut concludit, ex affectu amoris relinquitur in mente cognitio, non econverso.
Ad ista respondeo, quod nunquam quis Deum amat vel gustat, nisi prius eum aliquo modo cognoscat : quia, ut ait Gregorius, quis amet quod ignorat? Et denuo : Nemo (inquit) diligit qui ignorat. Itemque Augustinus : Invisa diligere possumus, non autem incognita. Unde et auctor præfatus concedit, quod in proficientibus cognitio præcedit amoris affectum: necesse est enim ad minus ut apprehensio aliqua simplex præcedat. Verum oportet ut formatam notitiam habitualis saltem præcedat dilectio. Gustus quoque et amor actualis cognitionem, antequam ipsa fiat perfecta, ut præcedat necesse est; et ad illam hortatur Psalmista. Nec sequitur, si in ordine verborum præponit, Gustate, quod ergo in re prior sit actus gustandi ac diligendi quam cognoscendi. Forte enim propter congruentiam versus hoc fecit, quia metrice scripti sunt psalmi; vel ideo, ut sciamus quod ad salutarem Dei scientiam plus confert gustus boni quam nuda cognitio.
Amplius, allegat pro se, quod super Mysticam theologiam loquitur Vercellensis: Istud sapientiæ negotium sensus, imaginationis, rationis et intellectus tam practici quam theorici usus et officia suspendit, et excludit omnem intellectum et omne intelligibile, et ens et unum et verum; transcenditque speculum et ænigma, ac ipsi divino Spiritui apicem principalis affectionis divina dignatione conjungit. Ex quo concludit, quod in mystica affectione non requiritur aliqua cognitio intellectus.
Verum, quantum capere valeo, auctoritas ista militat ad oppositum. Quum enim Vercellensis fatetur, quod sapientiæ negotium unit Deo apicem principalis affectionis, testatur quod ipse affectus ex sapientiæ exercitio oritur atque consequitur, et quod non suspenditur actio intellectus nisi circa creata, quum sapientiæ negotium ad intellectum pertineat.
Alias quoque plures persuasiones adducit: quas, brevitati studens, quia faciliter dissolvuntur, pertranseo.
Nunc vero videndum, an et illum amoris ardorem qui ad mysticæ sapientiæ contemplativum atque ecstaticum disponit intuitum, oporteat aliquam intellectualem apprehensionem præcedere, saltem ordine naturæ, quamvis non temporis.
Ad quod quidam respondent quod imo.
Primo, propter naturalem coordinationem intellectus et voluntatis, quoniam intellectiva potentia naturaliter prior est volitiva. Secundo, quoniam voluntatis objectum, est bonum intellectum seu per intellectivam vim apprehensum: non ergo fertur voluntas in bonum, nisi in quantum fuerit intellectum, quum nulla potentia feratur in suum objectum nisi sub propria ratione ipsius. Tertio, voluntas enim non fertur in suum objectum sicut appetitus naturalis, videlicet incognitive, sed intellectualiter: unde et appetitus intellectualis vocatur. Ergo est ibi cognitio. Quarto, nam secundum totum processum Augustini in libris de superbenedictissima Trinitate, anima rationalis summæ Trinitatis imago est quoad memoriam, notitiam et amorem: ita quod sicut in Trinitate est Pater tanquam fecunda memoria, Filius tanquam notitia, Sapientia seu Veritas genita, a solo profluens Patre, et Spiritus Sanctus tanquam amor ab utroque spiratus; ita in anima est notitia profluens ab intellectu fecundo, qui est memoria, et amor a mente notitiaque emanans. Quinto, quia (secundum Gregorium) ardor dilectionis non est sine visione. Ait nempe quinto Moralium: Quum internam dulcedinem mens degustat, amore æstuat et ire super se nititur, sed ad infirmitatis suæ tenebras fracta relabitur; et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit quod ardenter diligit; nec tamen ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret. Ergo non solum in proficientibus, sed etiam in perfectis cognitio affectionem præcedit. Nam in parte animæ sensitiva non est affectio in appetitu, nisi præcedat cognitio quædam in sensu. Postremo, apicem affectivæ ferri in Deum per amoris fervorem, non est aliud dicere quam animam per istud supremum suæ voluntatis quo habet immediatum respectum ordinemque ad Deum, moveri ad eum amorose seu dilective. Quomodo autem sic moveretur atque diligeret ipsum, nisi et ipsum aliquo modo adspiceret? Hinc igitur aliqui (imo plurimi) dicunt, quod semper sit aliqua intuitio naturali ordine prævia.
Verumtamen experientiam gratiæ assequendo, apparet quod ipse affectus interdum quasi repente et improvise in Deo ardenter valde ac mirabiliter incalescat, ferveat, æstuet, ita quod nulla cognitio præcessisse sentitur, præsertim quum istud interdum mente distracta contingat. — Rursus, secundum expositores Dionysii, in mysticæ theologiæ contuitu ardor amoris omnium comprehensivarum virium operationes absorbet: non ergo ibi remanet cognitio aliqua.
Ad primum istorum responsionem ulteriorem studiosis committo. Posset enim dici, quod simul cum tali inflammatione affectus sit pariter aliqua irradiatio intellectus, quamvis propter amoris vehementiam non percipiatur. — Ad secundum dicendum, quod fervor divini amoris non ita absorbet omnem apprehensivarum virium cognitionem quod ibi nulla remaneat actio, visio, intuitio seu contemplatio circa increatum objectum, sed quod amor tam impetuosus, ingens ac fortis est, ut cognitio in ignem amoris quodammodo transformetur, et amoris ardore valenter omnino prædominante, pene non sentiatur.
Præterea, hæc dixerim sine reprobatione præfati auctoris et salva reverentia ejus, qui (sicut ex ejus libro perpenditur) fuit in spiritualis vitæ exercitio valde expertus, homo profundus et contemplator non parum sublimis. Qui etiam in hujus quæstionis discussione multa pulchra inducit, inter cetera docens, quod tam intellectus quam affectus dupliciter consurgit in Deum: uno modo ab inferioribus inchoando, videlicet ex consideratione creaturarum et bonitate atque decore earum ad Creatoris contemplationem dilectionemque proficiscens; alio modo a superioribus inchoando, dum intellectus desuper supernaturaliter illustratur, et affectus a Spiritu Sancto immediate tangitur ac movetur, et secundum hanc sapientiam deificumque amorem anima circa inferiora se dirigit.
Footnotes
Chapter 100 of 110