Articulus 9
Quod in contemplativo exercitio theoricoque processu atque interno intuitu mysticæ theologiæ sermo mentalis tanto amplius abbreviatur, quo magis ascenditur, donec tandem ad omnimodam sermonis privationem perveniatur.
SICUT ostensum est, in mystica theologia laudatur atque conspicitur Deus per omnium ablationem ab ipso; estque ordinatus inchoandi processus a sensibilibus ac inferioribus : aptius equidem dicimus Deum non esse corpus vel saxum aut animal, quam non esse vitam, intellectum, essentiam. Porro in isto secundum mensuram ascensionis est et mensura abbreviationis totius sermonis, ita quod quo magis ad superiora intelligibiliaque consurgimus, illa negando de Deo, videlicet quod non sit intellectus nec vita, eo amplius sermo interior atque exterior de Deo corripitur, donec ad summa ac prima et communissima pervenientes, videlicet quod Deus non est virtus nec substantia neque essentia, ipsamque caliginem modo in præcedenti articulo declarato introeuntes, omnis sermo deficiet : ita quod non breviloquium, sed meram sermonis privationem, incomprehensibilitatem et inintelligibilitatem inveniemus, et Deo tanquam ineffabili, incomprehensibili atque ignoto uniemur. Imo, prout superius quoque præhabitum est, quo vicinius, clarius ac intimius lumini abyssali, increato ac incircumscripto infigimur et unimur, eo quam ineffabile, invisibile, ignotum sit, limpidius conspicimus.
Hoc est quod tertio Mysticæ theologiæ capitulo Dionysius docet. Unde quarto ejusdem libri capitulo elucidat qualiter omnia sensibilia abnegentur de Deo : Dicamus, inquiens, quod nec corpus est, nec figura, nec species; neque in loco est, neque videtur, neque sentitur; nec indiget, nec passioni aut turbationi subjicitur, etc. Postremo, quinto et ultimo præallegati libri capitulo instruit qualiter omnia etiam digniora ac intelligibilia abnegentur de ipso: Rursus (inquit) ascendentes, dicamus quod neque anima est, neque intellectus; nec rationem nec intelligentiam habet; nec dicitur, neque intelligitur; nec magnitudo est, neque parvitas; nec potentia est, neque potentiam habet; neque tenebræ est, neque lumen; neque vivit, neque vita est; neque substantia est, neque veritas, neque sapientia; nec unum, nec unitas, neque deitas, neque bonitas, nec spiritus, nec filiatio, neque paternitas, neque quid entium neque quid non entium est, nec entia cognoscunt ipsum secundum quod ipse est.
Qualiter autem intelligenda sunt hæc, art. v. supra pro viribus tactum recordor. Ipsa namque superadoranda superfelixque Deitas infinita excellentia omnia superessentialiter ineffabiliter transcendit, ita quod omne nomen, prout nos id comprehendere valemus, distat ac deficit a superbenedicta, supersubstantiali et supervivente majestate ipsius immenso defectu. Quo autem divinæ luci mens magis appropiat, eo inaccessibilitas et incomprehensibilitas ejus splendidius innotescunt.
Chapter 94 of 110