Articulus 25
De vita divina, deiformi, deifica, deificante ac deificata.
C CREATÆ mentis perfectio est divinæ et increatæ menti ordinate assimilari; et quo illi perfectius assimilatur, eo utique amplius divina efficitur. Quum ergo Deus sanctus et gloriosus sit essentialiter sapientia, veritas, caritas, virtus et sanctitas, pietas atque justitia, innotescit mentem humanam eo sublimius deificari, quo splendidiori sapientia, sinceriori veritate, ardentiori caritate, majori virtute, puriori sanctitate, intimiori pietate, excellentiori justitia decoratur, impletur et occupatur.
Potissime vero per actus sapientiæ et caritatis Deo supernaturaliter conformis efficitur. Quum enim summi et incommutabilis Dei vita superbeatissima in se ipso aliud prorsus non sit nisi sui ipsius sempiterna dilectio, immortalis invariabilisque contemplatio, palam quod mens creata tanto deiformior fiat, quo in superviventis, superexcelsi adorandique Dei contemplatione ac dilectione illustratior, ardentior atque stabilior fuerit. Et in hoc brevi verbo stat tota nostra perfectio. Nempe qui in hoc exstat perfectior, est absolute loquendo melior, sive religiosus sit, sive non. Omnium ergo virtutum exercitia, omnia spiritualia opera, universa quæ agimus, patimur, quidquid sumus aut possumus, ad puram contemplationem ac fervidam dilectionem Dei (quorum alterum sine altero nequit haberi) atque in utroque stabilitionem jugiter ordinemus. Denique, si claustralis ita non egerit, neque in contemplatione ac dilectione Dei omnipotentis et benedicti splendida, ardenti ac stabili vere profecerit, noverit se infructuose sæculum reliquisse, insipientem, sterilem et negligentem omnino consistere.
Insuper, vita æterni ac infiniti Dei est increati Verbi interna prolatio, quæ generatio nuncupatur, amoris quoque immensi et increati ac procedentis spiratio, itemque trium supersanctarum ac superhonorabilium incircumscriptibilium Personarum mutua complacentia penitus intensive immensa, fruitio quoque mutua infinite dulcis ac superdulcissima. Itaque cordialis complacentia qua Deus complacet menti humanæ, et fruitio qua ipsa fruitur Deo superaltissimo, ipsam vehementer deificant, et Deo præamabilem amplexabilemque efficiunt, in tantum ut in mutuo superdeliciosissimæ, superessentialis et supersimplicis Trinitatis complexu inveniatur et ipsa feliciter amplexata ab illa.
Sic Deo superamando et superdignissimo adhærere, uniri, conformari, infigi, est deiformiter simplificari, excellentissime sanctificari, supernaturaliter stabiliri, in sincerissimum bonitatis affectum transferri, super se erigi, a se ipso deficere atque defluere, Deo immergi, in ipso expirare et mori, in eum absorberi, unum seu idem cum ipso fieri, vitam deificantem ipsum viventem, et deificatam per gratiosissimam imitationem, habere ac ducere.
Quod totum intelligendum est non per creati esse consumptionem, desitionem, vel ejus in esse divinum ac ideale translationem vel permutationem, sed per modi essendi meliorationem, per qualitatis mutationem, per eximiam atque præcipuam imitationem. Unumquodque etenim illi potissime conformatur, ejusque nomen sortitur, cujus operationes magis sectatur : sicut voraces dicimus lupos. Res quoque intellectualis cum illo dicitur maxime fieri unum, cui pleniori nectitur caritate. Caritas quippe amantem in amatum transformat, et amborum voluntatem facit conformitate quadam volendi atque nolendi eamdem. Unde amicus dicitur alter ego. Denique, dum quis connaturales ac proprias operationes exercere se ipsum quoque advertere desinit, et altioris vel saltem alterius naturæ operationibus magis insistit, dicitur a se ipso deficere, in aliud verti, neque quod fuit manere, quemadmodum ait Apostolus : Vivo autem, jam non ego ; et Salomon : Verte impios, et non erunt. Sic namque jubemur etiam mortificare nos ipsos.
Juxta hunc modum loquendi, Joannes Ruysbroeck ait frequenter fieri nos idem cum Deo, unam vitam, unam felicitatem : ita quod quidam verborum ejus superfi ciem magis quam mentis intentionem tendens, scribit eum voluisse renovarrorem dicentium rationalem creatur per elevationem suam ad Deum, redire verti in esse ideale et increatum : qu fuit rudissimus atque stultissimus err Neque putandum quod præfatus Joann unquam intenderit id affirmare aut revare : imo durissime contra prædicti scribit errorem. Verumtamen habet m dum loquendi frequenter satis extensum sicut et alii quidam Sanctorum secundu devotionis suæ excessum et caritatis fervorem loquentium.
Postremo, quum Deus naturaliter et superessentialiter infiniteque bonus, universis tam bonis quam malis multa bona liberalissima pietate impendat, cunctis quoque misereri se semper paratissimum præbeat, nec sit apud eum personarum acceptio, sed justus exsistens, justitias diligat ; innotescit quod mens creata per veram, internam atque munificam pietatem, stabilemque ac sinceram justitiam, Deo eminenter assimiletur : dum omnibus pro viribus suis affectum et effectum pietatis ex vera caritate impertit, atque ubilibet secundum rectæ rationis censuram zelum justitiæ inviolabiliter tenet, omni privato favore, humano timore, carnali amore ac odio radicitus exstirpato; Deum semper præ oculis habens, atque cum sancto Job dicens, Justitia indutus sum, et, Justificationem quam cœpi tenere, non deseram; potius eligens mori quam a via veritatis et æquitatis averti. Ad laudem, honorem et gloriam ejus a quo omnis virtus, pietas æquitasque profluxit, Creatoris et Salvatoris nostri, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen. Job xxix, 14. Ibid. xxvii, 6.
FINIS TRIUM LIBRORUM DE CONTEMPLATIONE.
Chapter 110 of 110