Articulus 3
De differentiis inter theologiam speculativam ac mysticam.
PORRO inter theologiam speculativam sive scholasticam et mysticam quidam distinguentes, hanc primam earum differentiam asserunt, quod theologiæ speculativæ subjectum est intellectus; mysticæ vero, vis affectiva. Secundam quoque differentiam ponunt ex parte objecti, ita quod speculativæ objectum sit verum seu Deus sub ratione veri; mysticæ autem, bonum. An vero et qualiter vera sunt hæc, infra diligentius (si Deus præstiterit) inquiretur.
Tertiam differentiam ponunt, quod speculativa theologia ratiocinationibus utitur, quemadmodum physicæ disciplinæ, propter quod etiam scholastica ac litteratoria nominatur; mystica autem per pœnitentem affectum exercitiumque virtutum moralium ad puritatem mentis disponentium, discitur sive acquiritur. Unde speculativa in schola intellectus, mystica vero in schola affectus seu religionis obtinetur.
Quarta differentia est, quod mystica theologia, quamvis sit summa atque dignissima, a fidelibus tamen quantumlibet idiotis, simplicibus et obtusis, potest haberi sine subtili ingenio et absque scientia magna, potissime acquisita, quando videlicet in Dei amore devotioneque fervent, et corde purgato Deum super omnia esse bonum, dulcem, amabilem, ejusque beneficia recognoscunt; de speculativa autem theologia aliter esse constat.
Quinta differentia est, quod mysticam Sanctorum theologiam nemo rite intelligit, nisi illorum spiritum sibi imbiberit. Sexta, quoniam (sicut B. Dionysius discipulum suum Timotheum frequenter docet et admonet) mystica theologia ac divinissima Dei sophia non est indoctis, id est carnalibus, tumidis atque perversis, in rebus sensibilibus pressis, proponenda, sed piis, mansuetis, docilibus.1 Unde ait Salvator: Nolite sanctum dare canibus. Speculativa autem non ita prohibetur quibuscumque proponi.
Septima differentia assignatur, quod mystica theologia non inflat, nec vitiis servit, neque perverso fine acquiritur, quemadmodum de speculativa interdum contingit in abutentibus ea, dicente Apostolo, Scientia inflat: non quod in se mala sit, sed per accidens intumescere facit, quia ad excellentiam quamdam spectat.2 Octava, quia per mysticam theologiam constabilimur in Deo; speculativa vero si sola sit nec cum gratia decoretur, animam inquietat potius quam quietet.
Postremo, sicut in nobis itemque in brutis conspicimus, quod apprehensio sensitiva quandoque est sine affectu ad objectum sensibile, quandoque ex apprehensione hujusmodi tantus generatur impetus sensualis affectionis sive carnalis amoris, ut sensualitas quasi extra se saliat, et toto conatu in rem sensibilem apprehensam et concupitam feratur ac effundatur, ita ut eam quasi penetrare conetur, scintillantibus et tremulo se fulgore diffundentibus oculis; conformiter interiori cognitione contingit quod vis intellectiva interdum ad bonum quod intuetur parum aut nihil afficitur, interdum vero ad illud vehementer accenditur, et impatientiæ affectu totaliter in illud transfertur. Præterea, sicut aqua in vase igni apposita, nondum calefacta, intra vas remanet clausa, calore autem sibi impresso, mox efferri, ascendere ebullireque incipit vi caloris; sic mens nondum amore ignita, intra se continet se; inflammata autem igne sancti amoris, supergreditur semetipsam, fervens ac tendens in Deum quem diligit. Postremo, ut ex radiorum solis concursu vitrum calescit et stuppa comburitur, sic ex divinorum radiorum confluxu in mente, anima ardore amoris succenditur.
Footnotes
Chapter 88 of 110