Skip to the text

Articulus 7

Quantum et quomodo philosophi quidam præcipui ad mysticam theologiam appropinquaverunt, et quid de cognitione Dei per negationem, itemque de raptu ad divina locuti sunt.

CHRISTIANÆ sapientiæ gloriosi signiferi doctores et contemplatores eximii, singularem atque altissimam sapientiam, utpote mysticam theologiam, se desuper ac supernaturaliter esse sortitos, grata ac humili mente gloriantur in Deo.

Porro nunc dictum est, quod mystica theologia in contemplatione Dei per negativa præsertim constat, et per ardentem amorem atque celerrimam ad instar fulgoris coruscationem mentis a Deo et ad Deum contingit.1 Quum ergo meliores philosophi, tam Platonici quam Peripatetici, protestentur Deum verius subtiliusque cognosci per omnium ab ipso abnegationem quam positionem, eum quoque super omnia esse amandum, intellectum etiam humanum ei nonnunquam deiformiter atque purissime copulari per contemplationem radiosissimam prorsus brevissimam, videntur et ipsi mysticam theologiam novisse, gustasse et apprehendisse.

Ait nempe Alphorabius de Deo melius sciri quid non sit, quam quid sit, imo quid sit omnino nesciri. Avicenna quoque et Algazel dicunt primum ens esse extra omne genus, nec in aliquo cum rebus univocari, melius quoque cuncta ab ipso negari, quam aliquid entium de ipso affirmari.

Denique Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica subtilissime loquitur, quod ens divinum indicibile est et incognoscibile omnibus simul secundis : propter quod solum primum penitus ignotum est, tanquam ἀμέθεκτον ens. Et rursus: Neque opinabile, inquit, est esse divinum, neque meditabile, neque intelligibile, neque opinio est ejus, neque scientia, neque intelligentia; sed a dependentibus quales sint ejus proprietates agnoscuntur. Hunc autem assequens auctor libri de Causis, quinta propositione testatur : Causa prima est superior omni narratione, quoniam ipsa est supra omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, quæ illuminantur a lumine causæ primæ : propter quod ipsa non cadit sub sensu et meditatione et cogitatione et intelligentia et loquela. Et denuo : Causa, inquit, prima est supra omne nomen quo nominatur, quoniam non pertinet ei diminutio neque complementum solum.

Præterea, secundum Augustinum nono de Civitate Dei, secundum Apuleium Platonicum, summus Deus, omnium creator, sic a Platone laudatur, quod ipse solus qui non potest penuria sermonis humani vel modice comprehendi, vix a sapientibus viris, quum se vigore animi quantum licet a corpore removerint, contemplatur; illud quoque interdum, velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum, intermicare.

Postremo et Aristoteles acutissime ait, quod vita nostra quandoque quidem ad modicum talis est qualis est vita primi principii semper, utpote contemplativa et deiformis.

Et respondendum, quod quidam præclari philosophi naturalibus virtutibus decorati, qui se ad philosophicas considerationes totaliter extenderunt, atque per abstractionem a sensibilibus ad eminentem metaphysicalium essentiarum speculationem apti fuerunt, interdum ad summi Dei contemplationem quamdam præclaram atque suavem perducti sunt, quantum per scientias acquisitas naturaleque lumen, per naturalem quoque Dei amorem et virtutes naturaliter adipiscibiles, fieri potuit. Verumtamen ista eorum contemplatio et sapientia a mystica Christianorum theologia in tantum distat ac deficit, quantum a lumine nebula, a veritateque umbra; quantum etiam a fide et sapientia supernaturali quæ donum est, itemque a caritate Dei gratuita et infusa, occumbunt atque deficiunt ratio et sapientia amorque naturalis. Nec etiam philosophorum sapientia tales habuit sapores, delectationes, ardores, excessus, raptus seu ecstases, atque in his diuturnitates, ut Christianorum mystica theologia, per quam apex intelligentiæ pene incomparabiliter Deum clarius intuetur, ardentiusque eumdem vertex affectivæ amplectitur, quam per naturalem sapientiam et amorem fieri queat.

Footnotes

  1. art. v, vi. ↩

Chapter 92 of 110