Articulus 1
Probatio declarans Christum venisse, ex prophetia sanctissimi Jacob patriarchæ.
THEOLOGUS. — Quum jam morti propinquans sanctus Jacob filiis suis benediceret, inter ceteras suas præclarissimas prophetias, de filio suo Juda ejusque sobole excellentissimas inseruit vaticinationes. Quumque regale sceptrum atque ducatum Judæ super fratres suos spopondisset, prophetavit hunc principatum non esse tollendum a Juda, donec Christus veniret. Nam etsi vicissim videatur ablatus, hoc non diu duravit : imo spes recuperandi permansit, recuperatusque est.
Sic igitur ait : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.12 Sed jam ad oculum lucet quod a Judæis ablatum est regnum, sceptrum, ducatus et principatus, a tempore nativitatis Jesu, quem nos Christum fatemur. Ipse namque sub Herode Ascalonita est natus, qui erat primus regum alienigenarum in terra Juda. Hic enim Herodes Idumæus exsistens, Romanorum auxilio Antigonum regem de Machabæorum genere natum, cepit atque occidit. Porro, ab illo tempore usque ad præsens, fluxerunt plus quam mille quadringenti et triginta anni, nec unquam interim readepti sunt sceptrum neque ducatum; nec est spes reparandi, quum videantur jam tantum elongati ut tunc. Ablatio ergo sceptri tanto tempore jam transacto, evidens signum est Christum regem venisse.
Denique, ex auctoritate inducta duæ rationes sumuntur Judæorum errorem ostendentes. Ipsi quippe exspectant in adventu Messiæ toti mundo dominari, omnibusque temporalibus atque terrenis bonis repleri. Secundum hoc ergo sceptrum non utique tolleretur ab eis, sed potius augeretur ac roboraretur : cujus tamen oppositum Jacob prædixit. Præterea, aut ista regni ablatio quæ secundum vaticinium
Jacob, signum fertur adventus Messiæ, jam facta est, aut futura. Si facta est, habetur intentum. Si vero futura est, restat adhuc alia ablatio regni atque ducatus a Juda, quam sit ista. Sed quæ poterit major esse quam ista ? Ipsi quoque non dicunt aliam futuram, quoniam post istam captivitatem existimant se toti mundo principaturos in sæculum.
PHILOSOPHUS. — Quum ista probatio tam evidens sit, quid respondent ad eam ?
THEOLOGUS. — Dicunt quidam eorum auctoritatem prædictam non de Christo, sed de Nabuchodonosor rege accipiendam atque sumendam esse.3 Ille namque cepit Jerusalem, et transtulit Judam, regemque eorum excæcavit, filiosque ipsius peremit; et ex inde regnum eorum defecit. Hæc autem responsio falsa est, quoniam post captivitatem Babylonicam habuerunt duces4 et principes, scilicet Zorobabel, qui de tribu Juda descendit, Esdram, Nehemiam, et Machabæos. Si autem dicant, quod licet in Judæis fuerunt duces et principes, non tamen de tribu Juda, de qua loquitur Jacob : hoc jam patuit falsum de Zorobabel, qui fuit filius Salathiel, filii regis Juda. Idemque quoque probatur :5 nam a principio tribus regia et sacerdotalis conjunctæ fuerunt. Ideo, sicut Machabæi eorumque posteri, de tribu sacerdotali descenderant, ita de regia, utpote de tribu Juda. Non ergo a tempore Nabuchodonosor a Juda est ablatum dominium.
Alii quidam confingunt quod de Jeroboam intelligenda sit : nam ejus tempore, decem tribus recesserunt a Roboam filio Salomonis. Hæc autem evasio nulla est, quoniam post illam regni scissuram, reges Juda, saltem multi, potentes et inclyti ac justi fuerunt : quemadmodum de Ezechia, Josaphat, Josiaque patet, qui famosissimi erant. Non ergo ex tunc ablatum est a Juda sceptrum regale. Imo reges Juda omnino justiores nobilioresque erant regibus Israel. Insuper ista dicentes aiunt quod Jeroboam constitutus sit rex super Israel in Silo. Nam ubi nostra S. Hieronymi translatio habet, Donec veniat qui mittendus est; Hebraica veritas habet, Donec veniat Silo: quod est nomen loci. Istud autem dictum est falsum, quoniam tertio Regum dicitur quod in loco qui Sichem vocatur, dereliquerunt decem tribus Roboam, adhærentes Jeroboam.6 Sichem vero a Silo satis est distans.
Amplius autem ambæ evasiones supradictæ, per translationem Chaldaicam efficacius destruuntur. Nam ubi nos habemus, Donec veniat qui mittendus est; illa continet, Donec veniat Messias.
PHILOSOPHUS. — Quæ est illa translatio Chaldaica? et a quo facta est? et si ipsa ad probandum contra Judæos idonea est?
THEOLOGUS. — Libri veteris Testamenti primo in puro Hebræo conscripti sunt. Multifarie multisque modis translati sunt. Hæc autem translatio Chaldaica, a Jonatha filio Oziel facta censetur: qui tantæ auctoritatis est apud Hebræos, quod ei contradicere nullus præsumpsit. Ideoque ejus translatio efficax est ad probandum contra Judæos. Ipsa nempe ubertim declarat et quasi exponit ea quæ in Hebræo obscura fuerunt.
At vero, quod præinducta auctoritas non nisi de Christo accipi queat, ex sequentibus verbis sancti Jacob ostenditur. Quum enim dixisset, Non auferetur sceptrum, etc., donec veniat qui mittendus est; de eodem mittendo subjunxit, Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam.7 Super quæ Rabbi Moyses, Hebræorum maximus doctor: Quum venerit, inquit, rex Messias erit cingulans asinum suum, et equitans super eum, ut cum humilitate se ducat. Hæc autem nec Nabuchodonosor neque Jeroboam competunt, quorum uterque superbissimus fuit. Et licet Nabuchodonosor pœnituerit, istud tamen sibi non convenire certum est. Quod item sequentia verba prophetica pandunt. Sequitur enim: Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.8 Quæ omnia utique Christo conveniunt, et in ipso completa consistunt.
Footnotes
Chapter 141 of 187