Skip to the text

Articulus 3

Disputatio contra solutionem rationis prædictæ, quam Judæi quidam assignant, et improbatio erroris eorum quo se putant in adventu Messiæ omnibus regnis mundi dominaturos.

THEOLOGUS. — Simpliciores Judæorum in suorum dictis doctorum se amplius fundant quam expedit. Nempe quum ipsi cæci sint et duces cæcorum, igitur quidam post Christi longe adventum, præinductam Danielis prophetiam aliter sunt conati exponere, nedum indoctos, sed se ipsos quoque fallentes.1 Dicunt ergo, quod præfatæ septuaginta hebdomades, non continent tempus determinatum neque præcisum usque ad Christum ducem ejusque passionem, sed exprimunt tempus inter primi atque secundi templi destructionem, dicentes:

Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt, id est, præcisæ sunt, super populum tuum, o Daniel, et super urbem sanctam tuam, priusquam videlicet compleatur perfecta ipsorum captivitas per Romanos inducta, ut consummetur prævaricatio, id est, a prævaricatione sua, per prædictam captivitatem correcti, desistant; et deleatur iniquitas, scilicet Judæorum, per tolerantiam captivitatis istius, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum, non utique cito post tempus præfatum, sed tandem tempore a Deo disposito: ut sit sensus, quod post hujus captivitatis terminum, implebuntur visio et prophetia, atque ungetur Sanctus sanctorum, id est arca Dei ac vasa sanctuarii, quæ captivitate ista finita, a Christo quem exspectant, recuperanda existimant. Hic ergo Propheta sanctus non explicat captivitatis durationem istius, neque tempus præcisum usque ad Christum ducem.

Hanc responsionem adscribit quidam ex nostris Rabbi Salomoni, Hebræorum doctori posteriorum. Hæc autem ejus expositio, nec textui nec rationi concordat. Primo, quoniam dum aliquid ad aliud referri ordinarique dicitur, tunc omnia quæ sub eodem contextu ac similis ordinis forma ad illud consequi referuntur, parem et indistinctam concomitantiam habent ad illud. Ut si dicam: Deus misertus est huic peccatori, ut a peccato liberatus, gratia impleatur, Deo fideliter famuletur ac omnibus mundi voluptatibus reluctetur; necesse est omnia hæc similiter consequi ad impensionem misericordiæ Dei, præsertim si postea determinatio temporis fiat ad ultimum sine quo priora impleri non possunt. Quum dixit Gabriel Danieli, Septuaginta hebdomades, etc.; mox subjunxit sub uno contextu ac simili forma: ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum.2 Adductio autem justitiæ sempiternæ, et visionis ac prophetiæ impletio, non est nisi per Christum, ut omnes concorditer dicunt. Omnia ergo prædicta, post tempus septuaginta hebdomadarum uniformiter concomitantur, quia tempus illud ad ista ordinatur. Ergo septuaginta hebdomades tam bene continent tempus determinatum usque ad Messiæ adventum, ejusque passionis mysterium, id est visionis ac prophetiæ impletionem, sicut ad consummationem prævaricationis, finem peccati deletionemque culpæ, maxime quum postea determinetur tempus ad ultimum horum, id est ad Christum ducem, quum additur: Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duæ erunt.3 Constat ergo quod prædicta Judæorum expositio, non sit nisi purum figmentum ad evadendum instantias Christianorum.

Præterea, in consequentibus Daniel terminat tempus passionis Christi, quum ait: Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus.4 Ergo infra præscriptum tempus septuaginta hebdomadarum, unctio, passio, ac visionum impletio, implendæ erant.

Adhuc autem, finis peccati et iniquitatis deletio esse non potest, nisi per adventum et meritum passionemque Christi. Alioqui adventus Christi in mundum ad salutem humanam non utique necessarius foret: quod est apertissime contra vaticinia Prophetarum, maxime Isaiæ, qui ait de Christo: Vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit;56 itemque: Deus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum;7 et alia multa. Si ergo post septuaginta hebdomades finis peccati et iniquitatis deletio esse debuit, per consequens et passio Christi, seu visionum impletio, quum unum sine alio esse non queat.

Amplius autem, pœnam Deus non infligit ante culpam. Sed Daniel palam ostendit propter negationem occisionemque Christi, urbem delendam, templum destruendum, perpetuamque desolationem introducendam. Nam quum dixisset, Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus; repente adjunxit:8 Et non erit ejus populus qui eum negaturus est, id est Judæi non credentes eidem. Cujus incredulitatis pœnam insinuans:9 Civitatem, inquit, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, id est Titus et Vespasianus cum suis. Quum ergo pœnam cernamus impletam, clarissime constat culpam ejus, id est Christi occisionem, esse præteritam. — Alias quoque multas rationes satis idoneas introducit Nicolaus de Lyra super Danielem, atque in quadam quæstione contra errorem prædictum.

Enimvero elucescit patenter ex his, quam cæco seducantur Judæi errore, opinantes se in adventu Messiæ, temporali potestate et regno sublimandos, totique orbi principaturos, quum ex præinducta prophetia lucidissime patet, quod in adventu Christi, propter incredulitatem atque malitiam suam, excæcandi, dispergendi, et usque in finem dissipandi consisterent. Quod ex aliis quoque Prophetis posse probari, cito (Deo præstante) clarebit.

Footnotes

  1. Matth. xv, 14. ↩

  2. Dan. IX, 24. ↩

  3. Dan. IX, 25. ↩

  4. Ibid. 26. ↩

  5. I Petr. II, 24. ↩

  6. Is. LIII, 4; ↩

  7. Is. LIII, 6. ↩

  8. Dan. IX, 26. ↩

  9. Ibidem. ↩

Chapter 143 of 187