Articulus 2
Quod primus regis Messiæ adventus jam præteritus sit, ex Danielis prophetæ vaticiniis.
THEOLOGUS. — Quemadmodum in Daniele conscriptum est, angelus Gabriel Danieli pro peccato populi sui oranti et misericordiam efflagitanti, apparuit, et eum de reædificatione templi, præsertim vero de spirituali redemptione per Christum fienda, edocuit; eumque vehementer mœrentem consolans, ait: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duæ erunt;1 et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est.2 Ex his aperte ostenditur Christum venisse.
PHILOSOPHUS. — Verba præinducta mihi omnino obscura sunt, nec quidquam mihi per ea probas, nisi ipsa primo exponas. Primo nempe, quid hic signet hebdomas, et quantum tempus septuaginta hebdomades contineant, nescio.
THEOLOGUS. — Omnia quæ ad præinductæ auctoritatis explanationem prosunt, exprimere nimis foret prolixum. Ea ergo in quibus omnes conveniunt, breviter tangam; atque illa quæ mihi ad ostendendum necessaria non sunt, derelinquam.
Primo igitur scire oportet, quod in sacra Scriptura hebdomas sive hebdomada quandoque accipitur pro tempore septem dierum; interdum vero, pro tempore septem annorum, ut una hebdomada septem annos continet : et hoc modo eam accipi hic omnes fatentur. Denique, quoniam textus ait, Septuaginta hebdomades abreviatæ sunt, Beda et alii multi, istas hebdomades exponunt de annis lunaribus. Est autem annus lunaris brevior anno solari undecim diebus. Itaque constat quod si prædictæ septuaginta hebdomades annorum multiplicentur per septem, resultant anni solares quadringenti septuaginta quinque, anni vero lunares quadringenti nonaginta.
Præterea diversa opinio est a quo tempore computatio ista hebdomadarum inchoanda exsistat : an scilicet a tempore quo destructum est primum templum in Jerusalem ; an a primo anno Darii regis Persarum et Medorum, quando videlicet Danieli Gabriel ista prædixit ; an a reditu a captivitate Babylonica, vicesimo anno Artaxerxis regis, a quo Nehemias ejusdem pincerna, missus est reædificare Jerusalem.3 Quæcumque autem opinionum istarum præeligatur, semper habetur intentum. Nam secundum omnes et singulas, prædictum tempus impletum est per mille trecentos annos. Igitur Beda a vicesimo anno Artaxerxis regis hos annos computare incipiens, ostendit ab illo tempore usque ad Christi passionem, quadringentos nonaginta annos lunares fluxisse.
Quibus impletis, adducta est justitia sempiterna, id est ipse Christus sol justitiæ, Dominus justus noster ; et tunc impleta est visio et prophetia, quemadmodum Joannes, Veritas, ait, per Jesum Christum facta est, quia ipse in se Prophetarum eloquia verificavit atque implevit.4 Et infra hoc tempus, unctus est Sanctus Sanctorum, id est Dominus noster Jesus Christus gloriosus, de quo divinissimus ipse David cecinit : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.5 Nam interim vere secundum humanitatem suam unctus est oleo gratiæ singularis atque gloriæ specialis. Et tunc consummata est prævaricatio, quemadmodum in Evangelio Christus dixit Judæis :6 Implete mensuram patrum vestrorum. Christi namque occisio, omnium præcedentium peccatorum consummatio fuit. Tunc insuper est deleta iniquitas ex parte Christi occisi. Ipse est enim Agnus Dei delens facinora mundi.7 Porro quæ sequuntur de occisione Christi, apertissime pandunt quod mox circa tempus præscriptum passio ejus consummari debeat, et quod occidentes eumque negantes, ejus amplius populus non forent.
Denique quid post Christi occisionem populo Judæorum esset venturum, Propheta ostendit. Quum enim dixisset, Post hebdomades sexaginta duas (supple, et septem, et unam, quam post dividit in duas partes) occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est ; protinus addidit : Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, id est, urbem sacram Jerusalem et templum destruet Titus cum gente Romana; et finis ejus vastitas, et post finem belli, statuta desolatio. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium.89 Una hebdomada septem continet annos. Christus autem prædicavit tribus annis cum medio : in cujus temporis fine defecit hostia et sacrificium, quia ipse in novissima Cœna sacrificium novæ legis instituens, veteris Testamenti umbras finivit, et figuras implevit.
Itaque, quum hæc omnia jam de facto cernamus impleta, nam tempus illud elapsum est, civitas et templum destructa sunt, sacrificia et hostiæ atque incensa desierunt; nuncque insuper, post devastationem illam factam per Titum, amplius quam mille et trecenti anni fluxerint : ex hoc evidenter clarescit, hanc Judæorum devastationem ac dispersionem, perpetuam illam itemque finalem eorum esse destructionem de qua post præinducta Daniel scripsit : Et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Porro, si dicant hanc ipsorum captivitatem in qua nunc sunt, non esse desolationem prædictam perpetuam, necessario sequitur ut post istam, aliam hac majorem præstolentur ac diuturniorem. Hanc autem non præstolantur, neque futuram fatentur. Quæ enim major poterit esse ista? Hanc rationem Rabbi Samuel in epistola ad Rabbi Isaac pulchre prosequitur; eamque eatenus reputat, ut ad Rabbi Isaac loquens, dicat: Certe, domine mi, non video evasionem contra populum, scilicet christianum, Judæos hoc modo arguentem. Et denuo: Heu! inquit, domine mi, non est excusatio seu evasio consona. Et hoc dixit, quia jam, scilicet quando ipse epistolam illam edidit, sunt mille anni, videlicet a devastatione Judæorum facta per Titum. Hæc autem ratio nunc fortior est. Modo enim currit annus Domini 1432*.10*
PHILOSOPHUS. — Quum inter Hebræos tot docti post destructionem templi præscriptam exstiterint, et nunc quoque (ni fallor) exsistant, propter adductam prophetiam imo crederent, nisi eam aliquo modo solvere possent. Quid ergo ad rationem istam respondent?
THEOLOGUS. — Veritatem tibi dico in Christo, non mentior, quia posteriores Judæi qui post Christum fuerunt, propter rationem istam et alias multas, textum frequenter corruperunt; sæpissime quoque eumdem valde abusive et extorte exponunt, quemadmodum postmodum pandam. Denique quidam eorum, propter prædictas rationes et compares, christiani sunt facti.
Licet etiam præinductæ auctoritates eos ad fidem vicissim inclinent, tamen ob alia quædam Prophetarum eloquia quæ ipsi nimis litteraliter capiunt (quæ cito adducam), avertuntur a fide: et etiam ob alias causas. Quarum una est altitudo et incomprehensibilitas eorum quæ fides comprehendit catholica, quæ rationem prorsus excedunt: ut est trinitas personarum in una simplici Deitate, et ea præsertim quæ circa Eucharistiam credimus. Secunda causa est, quoniam dum christiani fiunt, omnia temporalia quæ habebant, quoniam per usuras adepta injuste erant, eos oportet relinquere, sicque paupertatem quam valde abhorrent, incurrere, maxime quum in lege Moysis, temporalium eis affluentia sæpius promittatur. Tertia causa est, quoniam quod a pueritia inest, et per consuetudinem habitumque impressum est, difficulter deletur. Ipsi autem ab exordio pueritiæ discunt nomen Domini Jesu et Virginis Matris ejus blasphemare, atque pro Christianorum ac Romani destitutione imperii exorare: ideoque difficillime assuescunt oppositum. Verumtamen tibi ostendam quid ad instantiam et prophetiam præinductas respondeant.
Footnotes
Chapter 142 of 187