Skip to the text

Articulus 7

Explanatio quod rex Messias jam venit, ex vaticinio Osee.

THEOLOGUS. — Osee propheta, qui in libro suarum visionum, Judæorum excæcationem tempore Christi denuntiat, gentiumque illuminationem verbis et factis prædicit, deinde hanc finalem Judæorum captivitatem clare prophetans: Dies, inquit, multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, id est veste sacerdotali, et sine theraphim, id est imaginibus in quibus dæmones dare responsa solebant, ut quidam exponunt.1 Hæc autem omnia cernimus modo impleta. Non enim habent regem aut principem proprium, sed alienis subduntur. Sunt demum sine sacrificio et sine altari, quoniam extra Jerusalem nec habere possunt altare nec sacrificare.

Insuper, de finali eorum conversione ad Christum, detecta videlicet Antichristi perfidia per Eliam et Enoch, vaticinans sacer Propheta: Post hœc, ait, revertentur filii Israel, et quœrent Dominum Deum suum, et David regem suum, id est, ad verum Messiam, Christum regem Dominum Jesum, convertentur.2 Quod enim per David in hoc loco intelligitur Messias, ex translatione Chaldaica apud Hebræos authentica constat. Quæ habet: Post hæc revertentur filii Israel, et quærent cultum Dei sui, et obedient Messiæ, filio David regi suo. Addit quoque continuo vates Osee: Et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus, in novissimo dierum, id est, reverenter deservient Deo, ejus beneficia recolendo.

PHILOSOPHUS. — Quomodo exponunt ista Hebræi ?

THEOLOGUS. — Referunt hæc ad Christum quem opinantur venturum, putantes se modo Christum fideliter præstolari nasciturum, nec debere credere natum.

PHILOSOPHUS. — Unde hoc destruis eosque confundis ?

THEOLOGUS. — Si modo filii Israel non essent per incredulitatem aversi a Deo ejusque Christo, nequaquam dixisset Propheta: Post hæc, scilicet post longam hanc captivitatem, revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David, id est Christum regem suum. Quomodo enim post revertentur ad Deum, si interim, durantibus scilicet longævæ captivitatis istius diebus, non essent recedentes atque aversi ab eo? Nam ad ea revertimur a quibus recessimus. Præterea, ea quæ quærimus, in prospectu non habemus, sed quæ non videmus, aut certe amisimus; quæ autem præsentia, si amabilia sunt, non utique quærimus, sed magis amplectimur. Quum ergo dicat Propheta, Quærent David, id est Messiam regem suum, elucescit quod verum Messiam durante captivitate amiserunt, eumque postea quærent: non tamen præsentem in terris conspicient, sed fide et opere eum requirent. Unde patere opinor, quod is quem primo pro Christo recipient, quem nos Antichristum vocamus, non utique erit verus Messias: quippe quem non tam quærent, quam amplectentur et cernent.

At vero sancti qui ante Christi adventum fuerunt, non minus crediderunt in Christum, quamvis venturum, quam Christiani nunc in Christum natum credentes. Quum ergo Judæi jam Christum exspectant venturum, si Christus nondum est natus, sed (ut ipsi credunt) nascetur; tunc ipsi modo non minus credunt in Christum, quam crediderunt Patriarchæ itemque Prophetæ.3 Quod si ita est, quomodo ait Propheta, Post hæc, scilicet dies multos desolationis, revertentur ad Dominum filii Israel, et quærent Christum regem suum?4 Imo, si Christus necdum advenit, tunc ipsi sunt modo non solum fideliter, sed etiam valde constanter conversi ad Dominum, et quærent jam veraciter Christum quem postmodum amplectentur et cernent præsentem.5 Sed quum hæc Prophetæ verbis non consonant, palam est Christum venisse, Judæos incredulos captivosque esse, et in fine mundi convertendos exsistere.6

PHILOSOPHUS. — Ut perpendo, verba Prophetarum Christiani profunde, sollicite et diligenter nimis adspiciunt: sed et mihi allatæ rationes plurimum placent.

Footnotes

  1. Osee III, 4. ↩

  2. Ibid. 5. ↩

  3. Philipp. n, 7. ↩

  4. Philipp. , 6. ↩

  5. Is. xlii, 16. ↩

  6. Ibid. 4. ↩

Chapter 147 of 187