Skip to the text

Articulus 11

Disputatio contra perversitatem Judæorum, et falsas atque extortas expositiones doctorum populi hujus, maxime modernorum, in Scripturis canonicis de Christi passione loquentibus.

THEOLOGUS. — Sacratissimus Isaias, qui contestante nostro Hieronymo, non tam propheta quam evangelista dicendus est, de Christi passione tam evidentissime loquitur, ut revera potius instar evangelistæ videatur de re gesta historiam texere, quam de futuro velut propheta prædicere.

PHILOSOPHUS. — Quid de mysteriis locutus atque affatus est?

THEOLOGUS. — De Christi acerbissima amarissimaque morte vaticinari orsus, inter alia : Non est (ait) species ei, neque decor; et vidimus eum, et non erat adspectus; et desideravimus eum despectum et novissimum virorum; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.1 Hæc multaque alia omni compunctione ac devotione plenissima, de morte regis Messiæ dixit Isaias : quæ tu ipse legere potes.

PHILOSOPHUS. — Concedunt Judæi de Christo hæc dicta esse?

THEOLOGUS. — Quidam eorum moderni doctores, potius autem seductores, quorum secundum Nicolaum de Lyra, præcipuus Rabbi Salomon, maximus doctor eorum, totum istud capitulum de populo Judaico in præsenti captivitate longissima exsistenti exponunt, asserentes Prophetam de toto populo Judæorum nunc captorum velut de uno homine loqui: sicut et de eodem in Psalmo dicitur, Israel, si audieris me, non erit in te deus recens; et rursus in Exodo, Filius meus primogenitus Israel.

Horum autem seductio, qua infelices sese in primis decipiunt, ex ipso textu palam convincitur.2 Nempe de isto salvatore et vulnerato Propheta addit:3 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum.4 Hæc autem populo Judæorum non competunt, quoniam in hanc captivitatem invite et coacte venerunt, et invitissime quoque in ea manent, atque os suum aperientes, quotidie ab ea liberari optant et orant.

Porro, quod sequitur, Generationem ejus quis enarrabit? ad Judaicum populum nil penitus pertinet. Sed hoc Christo optime convenit, tam secundum generationem æternam ex Patre, quam secundum generationem temporalem ex Virgine matre, quam etiam secundum spiritualem generationem per multiplicationem credentium. Præterea, quod sequitur ibi, Eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus: quo pacto populo Judaico convenit? Hic enim populus a principio sui usque in præsens, plurima contra Deum et proximum peccata commisit, ut ex Scripturis et etiam per experientiam constat. Sunt autem et multum dolosi, et semper mendaces fuerunt, non solum aliis, sed et inter se ipsos.

Porro, quod in fine capituli dictum est, Et pro transgressoribus rogavit, populo huic nullatenus convenit.5 Non enim pro gentibus quibus subduntur exorant;6 sed teste Hieronymo, pro destructione Romani imperii, atque exstirpatione discipulorum Jesu Nazareni, id est omnium Christianorum, toto affectu precantur. Nam inimicos suos diligere nondum didicerunt: imo inveterato rancore odiunt Christianos.

Quod autem expositio ista facta sit ad evadendum argumenta Christianorum, ex verbis Rabbi Moysis patet. Hic namque maximus doctor Hebræorum, super illud Geneseos, Introduxit eam Isaac: Et hic est, ait, rex Messias, qui dedit cor suum ad petendum miserationes pro Israel, et ad jejunandum et humiliandum se pro eis, quemadmodum scriptum est in Isaia:7 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras. Itaque, secundum doctorem hunc, capitulum istud de Christo intelligi par est.

Footnotes

  1. Is. LIII, 2-5. ↩

  2. Ps. lxxx, 9, 10. ↩

  3. Exod. iv, 22. ↩

  4. Is. liii, 7. ↩

  5. Ibid. 8. ↩

  6. Ps. xxi, 7 et seq. ↩

  7. Ibid. 12. ↩

Chapter 151 of 187