Skip to the text

Articulus 8

De obstinatione et excæcatione Judæorum in primo Christi adventu, ex Isaiæ eloquiis: in quo Judæorum error aperte destruitur.

THEOLOGUS. — Eorum autem qui post Domini nostri Jesu Christi promulgatam fidem increduli permanserunt Judæorum, hæc una sententia, potius vero unus error exsistit, quod in adventu Messiæ omnes ipsi eum suscipient eique credent. Si ergo comprobare valemus testimonio Vatum sanctorum, quod in adventu Messiæ Judæi excæcandi obstinandique erant, tunc hic error eorum plene destruitur.

PHILOSOPHUS. — Utique.

THEOLOGUS. — Beatissimus Isaias propheta de adventu Messiæ, de missione Christi diffusioneque fidei christianæ, pulcherrime vaticinatus est: Ecce (inquiens) servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet. Istud totum cum sequentibus in illo capitulo, secundum doctores Hebræos atque Latinos, de rege Messia accipitur. Nam et ipse formam servi accepit, ac per hanc servus Dei est dictus, qui in propria forma Patri exstat æqualis.

Itaque, in hoc ipso loco de gentilium illuminatione fari exorsus Propheta, in Dei loquens persona: Et ducam, ait, cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta.1 De eis quippe et Christo paulo ante dixit Propheta: Legem ejus, id est Christi, insulæ exspectabunt.

Quod nunc ad oculum intuemur impletum in Cypro, Sicilia, Anglia, atque similibus locis.

Sed quoniam Christus plebi Judæorum specialiter erat promissus et missus (Salvatore dicente, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt2 domus Israel), videns Propheta Judæos in Christi humili excæcandos adventu, postquam de Christi missione et beneficiis Dei locutus est, quum cognovisset in spiritu cæcitatem prædictam futuram, de Judæorum incredulitate ac obstinatione prophetans, ait in persona Dei altissimi: Hæc verba, id est prædicta bona, feci eis, id est specialiter Judæis, et non dereliqui eos; conversi sunt retrorsum. Et quod hæc de Judæis sumenda sint, testatur Propheta dum addit: Quis cæcus, nisi servus meus, id est populus Israel? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?3 Populus namque Judaicus ad Dei obsequium singulariter erat electus, et ad eum Prophetæ specialiter sunt missi. Sequitur: Quis cæcus, nisi qui venundatus est? id est populus Judaicus in afflictione Titi et Romanorum sic vastatus et venditus, ut quemadmodum Judæi vendiderunt vel emerunt Christum pro triginta argenteis, sic pro uno nummo triginta venderentur Judæi. Sequitur:4 Quis cæcus, nisi servus Domini?5 Qui vides multa, nonne custodies? Qui apertas habes aures, nonne audies? Alloquitur Propheta Judæos: qui multa videre dicuntur, quoniam scientia Prophetarum et legis specialiter erant imbuti; et ob eamdem insuper causam apertas habere aures scribuntur, quia legem et Vates ubertim audierunt. Sed quoniam Christum quem venturum credebant, præsentem non noverant, et quem auribus corporis audierunt, aure mentis non intellexerunt; ideo per hanc interrogationem, sanctus Propheta inexcusabilem peccati eorum ac cæcitatis excessum insinuat.

Sequitur in Propheta: Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem et extolleret; ipse autem populus direptus et vastatus. Deus enim sublimis et vivens ac felix, ideo Christum misit Judæis, ut sanctificaret eos, vel eum, id est populum illum, et magnificaret legem: quia Christus non venit solvere legem, sed implere atque perficere, imo in perfectiorem legem transferre.6 Nova etenim lex veteri non derogat, sed eam commendat et perficit, et quod ibi signatum erat adimplet: nam et veterem legem Christiani in magna utique reverentia habent. Sed ipsi Judæi propter incredulitatem, sunt populus vastatus, itemque direptus, quia ut cernimus, in extremam desolationem est modo dejectus. Ideoque addidit Propheta: Laqueus juvenum, id est Romanorum militum, omnes; et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat, Redde.78 Nam ut Amos propheta disseruit, non transferentur propter quartum scelus.9

Porro videns Propheta in spiritu, quod Judæi, neque percussi, ex ipsa sua pœna propriam culpam perpenderent, adjecit et ait: Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus eum? nonne Dominus ipse est cui peccaverunt? Et noluerunt in viis ejus ambulare.10 Cujus peccati pœnam pandens: Ipse, ait, combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit: quia Romani, qui erant virga iræ divinæ, combusserunt Jerusalem et urbes circumjacentes; sed populus Hebræus non intellexit hoc in ultionem fieri sanguinis Christi, imo in infidelitate permansit: propter quod nunc usque captivus opprimitur, nec ante finem sæculi convertetur. Hæc autem de captivitate Babylonica vera non sunt, quia in illa intellexerunt culpam suam pœnæque causam, unde et pœnituerunt: propter quod post annos septuaginta redempti sunt. Nunc vero prorsus relicti sunt, Deo atque hominibus contemptibiles facti, eo quod causam captivitatis istius, id est propriam culpam, occisionem videlicet Christi, cognoscere faterique abnuant.

PHILOSOPHUS. — Quantum concipere queo, Judæorum mihi excæcationem evidenter probasti. De prophetia tamen vocationis gentilium clarius edoceri desidero.

THEOLOGUS. — Hoc protinus faciam. Sed quoniam Judæi concedunt nobiscum quod in adventu Messiæ multi gentilium convertendi sint, ideo magis concupio de Judæorum obstinatione quam de gentium illuminatione prophetias inducere. Enimvero de vocatione gentilium ad Christi fidem sic Isaias decantat :11 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Item apud eumdem de Christo dicitur : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.12 Rursusque : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus ;13 ecce gentem quam nesciebas (o Christe et Deus) vocabis (utique ad fidem), et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current. Et alia multa.

PHILOSOPHUS. — Jam de Judæorum obduratione vaticinia profer.

THEOLOGUS. — De regis Messiæ horribili atque turpissima morte vaticinaturus sacratissimus Isaias, simulque spiritu cernens Judæos pro majori parte non esse credituros taliter passum exsistere Christum, imo, quod multi eorum prophetias illas de Christo esse prædictas non crederent, sciscitatur, et ait :14 Domine, quis credidit auditui nostro, id est mysterio de Christi passione et morte, quod nos prophetæ, a Spiritu Sancto tuo audivimus ? Et brachium Domini, id est Christus, qui est Filius Patris, virtus et sapientia ejus, cui revelatum est ?15 tanquam insinuans quod pauci de Judæis illuminarentur et crederent in primo ac humili Christi adventu.

Denique per Isaiam Deus testatur : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis ; et videntes videbitis, et non perspicietis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.1617

Insuper, de gentium vocatione ac Judæorum induratione, per os Isaiæ Deus benedictus et verus taliter ait :18 Quæsierunt me qui ante non interrogabant me, invenerunt me qui ante non quæsierunt me. Hoc de gentibus dictum constat, qui ante Christi adventum, veri Dei expertes, in fide et vita per Apostolorum doctrinam ad Deum vivum et sanctum et Christum ejus, devotissime sunt conversi. Demum eodem capitulo, de Judæis sic loquitur :19 Expandi manus meas tota die, id est a tempore veteris legis usque in præsens, videlicet Christi præsentiam, ad populum incredulum, id est Judaicum : ad quem primo Prophetæ sunt missi, postmodum Christus ; sed ipsi et Prophetas occiderunt, et Dominum Prophetarum.

Præterea, capitulo sexagesimo tertio (quod de Christi ascensione apertissime loquitur, neque de aliquo tam aperte sicut de Christo ascendente exponitur), quum a Christo ascendente angeli sancti admirando quæsissent, Quis est iste qui venit de Edom, id est de mundo, tinctis vestibus de Bosra ? Christus respondit : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Et angeli : Quare ergo, inquiunt, rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?20 Et Christus : Torcular, ait, calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Et sequitur : Calcavi eos, scilicet occisores meos, in furore meo, et conculcavi eos in ira mea : dies enim ultionis in corde meo. En nunc ad oculum cernimus, quod ex quo Judæi Jesum Nazarenum crucifixerunt, calcati conculcatique sunt : imo et Christiani dominantur multis eorum.

Ex his innotescit, quod quidam inaniter dicit capitulum istud aptius posse exponi de adventu Christi ad finale judicium, quam de ascensione ipsius. Rationes quoque quas pro se inducit, faciliter satis solvi possunt. Sed pro præsenti ista omitto, quoniam principale intentum non tangunt.

Amplius, etiam error infelicissimi infelicium Judæorum magistri Rabbi Salomonis, ex istis elicitur. Allegatum namque capitulum exponit de Messia quem exspectant venturum, dicens Christum in suo primo adventu multos occisurum, imperiumque Romanum victurum. Sed huic obviat quod postea dicitur: Torcular calcavi solus; idque præsertim quod post pauca subjungitur: Circumspexi, et non erat auxiliator, quæsivi, et non fuit qui adjuvaret. Nam secundum erroris sui opinionem, Messias venturus innumerabiles habebit adjutores, fautores, itemque ministros. Ideo sibi tam potenter regnanti, non competit quod dicitur: Circumspexi, et non erat auxiliator, etc. Sed Christo patienti ea conveniunt, qui in Psalmo idem testatur: Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. Plura quoque sunt quæ ad hoc possent induci.

Denique Rabbi Samuel in sua epistola auctoritatem istam propheticam eleganter inducit. Tandemque veritate compulsus et victus, eum cui scribit ita affatur: Utinam, domine mi, quando interfecimus eum (id est Jesum Christum), delevissemus etiam auctoritatem prædictam, ut nunquam legeretur ab aliquo.

Footnotes

  1. Is. xlii, 16, 17. ↩

  2. Matth. xv, 24. ↩

  3. Is. xlii, 19. ↩

  4. Matth. xxvi, 15. ↩

  5. Is. xlii, 20. ↩

  6. Matth. v, 17. ↩

  7. Is. xlii, 21, 22. ↩

  8. Is. xlii, 22. ↩

  9. Amos ii, 6. ↩

  10. Is. xlii, 23-25. ↩

  11. Is. IX, 2. ↩

  12. Is. XLIX, 6. ↩

  13. Is. LV, 4, 5. ↩

  14. Is. LIII, 1. ↩

  15. 1 Cor. I, 24. ↩

  16. Is. VI, 9, 10; ↩

  17. Act. XXVIII, 26, 27. ↩

  18. Is. LXV, 1. ↩

  19. Ibid. 2. ↩

  20. Is. LXIII, 1-4. ↩

Chapter 148 of 187