Skip to the text

Articulus 19

Demonstratio ex lege et Prophetis quod in Deo sit personarum distinctio, et cum unitate essentiæ trinitas in personis.

THEOLOGUS. — A legis exordio ordiri nos par est. In principio Genesis, ubi nostra translatio continet, In principio creavit Deus cœlum et terram; Hebraica veritas habet, In principio ELOHIM creavit cœlum et terram. ELOHIM autem est plurale hujus dictionis, EL, vel ELOHI, quod significat Deum in singulari numero. Quum ergo Moyses dixerit, ELOHIM creavit, conjungens nomen pluralis numeri verbo numeri singularis, tanquam diceret, In principio Dii creavit; insinuat quod in divinæ simplicitate ipsius essentiæ sit quædam distinctio, non naturarum, sed personarum.

Sed contra hoc multipliciter respondent Judæi. Quidam dicunt, quod quando ELOHIM ponitur pro Deo vero, semper singulariter accipiatur. Contra quod nostri doctores arguunt qui in lingua Hebræa doctiores fuerunt, ostendentes quod hoc nomen, ELOHIM, pro Deo vero acceptum, pluraliter accipiatur, quia videlicet adjectivo pluralis numeri copulatur: ut in libro Josue, ubi nos habemus, Non poteritis Domino servire, quia Dominus sanctus, etc. Item Jeremias: Pervertistis, inquit, verba Dei viventis. In Hebræo habetur :

Pervertistis verba ELOHIM HAHIM, id est Deorum viventium.

Talis denique modus loquendi in veteri Testamento reperitur, quod scilicet conjungitur nomen singularis numeri verbo pluralis numeri, vel econtra: in quo semper implicite datur intelligi, quod in Deo sit quædam non essentiæ, sed personarum distinctio. Nempe in Isaia, ubi translatio Hieronymi continet, Dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus;1 Hebraica veritas habet: Dominatores tui fortiores tui, Dominus exercituum nomen ejus. Item in libro secundo Regum, ubi habemus, Quæ est gens in terra ut populus tuus Israel, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum?2 Hebræus sic habet, Quis ut populus tuus gens una in terra, propter quam iverunt ELOHI ad redimendum sibi? Et talis modus sæpe in veteri Testamento invenitur.

Quidquid autem Judæi ad respondendum confingant, hoc firmum et certum est, quod quum tota Moysis ac Prophetarum intentio fuerit a plurium cultu deorum revocare populum ad unius Dei verissimum cultum, nequaquam tali modo loquendi usi fuissent, nisi sapientibus occulte insinuare voluissent quod in simplici Deo esset personalis distinctio. Non enim distinctio proprietatum absolutarum ad hunc modum loquendi sufficeret, quoniam illæ sola ratione distinctæ sunt, et multo minus distinguuntur in Deo quam in creaturis. Sed unus homo aut angelus unus, non posset dici dominatores, aut divini, vel fortiores, propter distinctionem proprietatum seu qualitatum suarum, scilicet sapientiæ, potentiæ, dilectionis, atque similium. Multo igitur minus propter proprietatum absolutarum distinctionem talem pluralitatem susciperet Deus.

Præterea in psalmo centesimo nono, qui manifeste de Christo loquitur (præsertim quum ubi nos habemus, Dixit Dominus Domino meo;3 translatio Chaldaica habet, Dixit Dominus Verbo suo), designatur divinitas Filii Dei, seu Deus de Deo genitus, quum dicitur : Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.4 Hoc enim nulli valet adscribi, nisi Filio Dei, qui solus ex utero, id est ex substantia nascitur Patris, et per consequens ejusdem cum eo essentiæ exstat, quoniam divina essentia plurificari non potest. — Præterea in psalmo quadragesimo quarto, qui de rege Messia secundum antiquos Hebræorum doctores accipitur, de Christo sic dicitur : Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi : dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus.5 Hic aperte describitur Deus unctus et Deus ungens, tanquam distinctæ personæ. Præterea de eodem rege Messia seu Filio Dei, quum dixisset Propheta in eodem, Audi, filia, et vide, etc.;6 adjungit, Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus :7 et quod sit verus Deus ostendit, dum subdit, Et adorabunt eum. — Insuper, ante ostensum est quod secundum antiquos Hebræos, psalmus secundus de Christo intelligendus sit. In hoc autem psalmo Christus de Patre testatur : Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et quid est, Hodie, nisi, In æternitate ?

Præterea trinitas personarum pulcherrime designatur apud Isaiam, ubi sic scribitur : Ego primus, et ego novissimus, et dextera mea mensa est cœlos.8 Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram.9 Loquitur autem de datione legis in monte Sinai, quæ manifeste tradita est, ut etiam Judæi testantur. Et quod hæc sint verba Christi seu Filii Dei, elucescit quum subditur : Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus. Ecce hic divinitas Christi aperte scribitur, quum dicitur : Ego primus, et ego novissimus. Tangitur quoque persona Patris, quum ait : Et nunc Dominus misit me. Spiritus Sanctus demum exprimitur, quum addit : Et spiritus ejus. Hæc enim verba Isaias de se ipso non dixit. Ipse namque in monte Sinai, quum lex dabatur, non fuit, quum pene per mille annos postmodum natus sit. Clarum est insuper quod Deus Pater non misit se ipsum : ergo Filius missus, a Patre personaliter est distinctus. Istæ autem rationes ad sequentem quoque articulum prosunt, quoniam Christum esse Deum et hominem patenter ostendunt.

Adhuc trinitatem personarum in divinis sanctus David compendioso versiculo decore pandit : Verbo (inquiens) Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.10 Sed et de Spiritu Sancto pulchre in alio psalmo precatur :11 Spiritum rectum innova in visceribus meis; et, Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me; et, Spiritu principali confirma me.12 Rursusque ait : Quo ibo a spiritu tuo ?13 et quo a facie tua fugiam ?

Denique, de æterna Filii Dei generatione, in libro Proverbiorum Salomonis sic scriptum est : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram. Ante colles ego parturiebar. Quando præparabat cœlos, aderam. Quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens.14 Et rursus : Quis, ait, ascendit in cœlum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terræ?15 Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Hic Salomon Patrem Deum ejusque Filium palam declarat. Ipsum quoque Filium innuit esse ineffabilem ac incomprehensibilem, sicut et Patrem : quod dici non posset, si Filius finitus esset, minorque Patre, creaturave paterna.

Præterea, confessioni christianæ de unitate trinitateque Dei, ipse utique modus loquendi Prophetarum et legis uberrime consonat :16 ut quod audivit Isaias Seraphim ter Sanctus clamantia. Et David frequenter in eodem versu ter Deum nominat, sicut dum ait :17 Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Et Zacharias ait :18 Dixit Dominus ad Satan, Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te.

Sunt autem et alia testimonia multa ex canonica veteris legis Scriptura ad idem probandum idonea : quæ omitto. Verumtamen, sicut in isto articulo dicta, ad sequentem proficiunt; sic in ipso dicenda, ad hujus probationem articuli conferunt.

Footnotes

  1. Is. liv, 5. ↩

  2. II Reg. vii, 23. ↩

  3. Ps. cix, 1. ↩

  4. Ps. cix, 3. ↩

  5. Ps. xliv, 7, 8. ↩

  6. Ps. cix, 12. ↩

  7. Ibid. 11. ↩

  8. Is. xlviii, 13. ↩

  9. Is. xlviii, 12, 13, 16. ↩

  10. Ps. xxxii, 6. ↩

  11. Ps. l, 12. ↩

  12. Ps. xlviii, 14. ↩

  13. Ps cxxxviii 7. ↩

  14. Prov. viii, 22-25, 27, 29, 30. ↩

  15. Prov. xxx, 4. ↩

  16. Is. vi, 3. ↩

  17. Ps. LXVI, 7, 8. ↩

  18. Zach. III, 2. ↩

Chapter 159 of 187