Articulus 5
Demonstratio quod Christus jam venit, ex prophetia Aggæi.
THEOLOGUS. — Quum post reditum Hebræorum de Babylonica captivitate reædificaretur templum Domini in Jerusalem, prophetavit Aggæus propheta, et dixit : Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria. Magna erit gloria domus istius novissimæ, plus quam primæ, dicit Dominus.1
PHILOSOPHUS. — Quid probas per hæc ?
THEOLOGUS. — In præinducto Prophetæ vaticinio, tria tanguntur ex quibus Christum venisse ostenditur. Primum est quum ait: Adhuc unum modicum, id est breve tempus, est; et addit: et veniet Desideratus cunctis gentibus; per quem Desideratum universi Christum intelligunt. De quo ad Abraham loquens Deus: In semine (inquit) tuo benedicentur omnes gentes terræ. De quo Jacob: Ipse (ait) erit exspectatio gentium. Quum ergo Aggæus suis temporibus prophetaverit, Christum post unum modicum esse venturum, constat eum jamdudum venisse: alioqui tempus illud quo Propheta ista prædixit, usque ad præsens, non utique modicum dici posset, sed multum longumque.
PHILOSOPHUS. — Respondere possent Judæi, quod tempus quod in se valde est longum, Deo atque æternitati comparatum, sit modicum, et sic loquatur Propheta.
THEOLOGUS. — Hoc quoque respondent, præsertim quum de Deo testentur Scripturæ: Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quæ præteriit.
PHILOSOPHUS. — Quid objicis eis ?
THEOLOGUS. — Promissio consolatoria de Christo prædicta, populo facta est quoad tempus futurum. Itaque, quamvis mille multique anni per comparationem ad æternitatem sint pauci, simpliciter tamen dici unum modicum nequeunt, præsertim dum in eis exspectatur res vehementer desiderabilis ac necessaria: imo tunc modicum tempus longum videtur, potissime quoad eos qui promissum exspectant. Adventus autem Messiæ regis a veteribus sanctis vehementissime desiderabatur. Si ergo Propheta prævidisset Christi adventum usque ad præsens vel longius differendum, non utique jam simpliciter dixisset: Adhuc unum modicum.
PHILOSOPHUS. — Quantum temporis fluxit a promissione ista prophetica usque ad primum Christi adventum? et item, quantum a primo Christi adventu usque ad præsens ?
THEOLOGUS. — Ab illa promissione usque ad Christum quadringenti anni fluxerunt. Nunc vero circiter anni 1436 elapsi sunt post ejus nativitatem.
PHILOSOPHUS.2 — Consentio tibi.
THEOLOGUS. — Secundum, quod in prophetia ista tangitur, et quo Christum venisse ostenditur, est quod ait: Veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria. In hoc ergo quod primo asserit Christum venturum, et consequenter domum illam gloria adimplendam, clarissime innuit domum illam glorificandam præsentia Christi. Christus igitur domo illa nondum destructa advenit. Nunc autem domus illa destructa est a Tito atque Romanorum exercitu, plus quam per mille trecentos triginta annos. Ergo Messias jam venit.
Tertium insuper quo idem probatur, est quod subjungit Propheta:3 Magna erit gloria domus istius novissimæ, plus quam primæ. Palam est autem quod Aggæus de domo seu templo tempore suo ædificato locutus sit, quoniam ad illius constructionem Judæos de Babylone reversos induxit. Hæc autem excellentia domus secundæ ultra gloriam primi templi a Salomone constructi, in nullo alio consistere potuit neque fuit, nisi per hoc quod ipse Christus sua præsentia eam illustrare dignatus est, dum a Matre in ea oblatus est, et duodecim habens annos, in templo inventus est in medio doctorum, sæpeque demum in eo prædicavit et docuit.4
PHILOSOPHUS.5 — Unde declaras quod non in aliis major exstiterit gloria domus secundæ quam primæ ?6
THEOLOGUS. — Hoc Esdras Judæorum princeps, propheta et scriba, fatetur, dicens quod ædificata domo secunda, seniores qui viderant domum primam uberrime flebant, eo quod nullius esset reputationis comparatione templi prioris, aliis nihilo minus junioribus vehementer gaudentibus de reparatione templi; nec poterat quisquam discernere inter voces lugentium et voces lætantium.7 Denique status populi sub templo secundo, nullius quasi erat momenti respectu status sub Salomone.8910
Quidam tamen Judæi respondere ad ista feruntur, quod domus secunda diutius stetit quam prima, et sic ejus gloria amplior fuit. Sed dato quod domus secunda magis duraverit, secunda tamen duratio amplior, modica fuit, quemadmodum ex libris Regum aliisque Scripturis faciliter valet deduci. Præterea, concesso quod multa fuisset, non tamen ob hoc sequeretur simpliciter verum esse quod major fuisset gloria domus secundæ, quam primæ. Si namque durationis excessus tantam excellentiam faceret, tunc phœnix homine multo nobilior esset, quippe quæ quingentis annis vivere perhibetur. Imo lapis et ferrum, humana natura excellentiora consisterent. Denique in eadem specie loquendo, homo longioris vitæ, licet injustus, homine brevis vitæ et justo major et excellentior foret. Adhuc autem, multa notabilia quæ in templo primo exstiterant, defuerunt secundo : ut arca fœderis, divina responsa, ignis continuus in altari, unctio regum, atque Doctrina et Veritas : de quibus apud Judæos plenius scribitur. Quorum dignitatem et gloriam, durationis excessus recompensare non posset. Ideoque secundi templi gloria nullo modo excellentiæ primi templi posset præferri, nisi per hoc quod Christus sua præsentia, doctrina et operatione, clarificavit templum secundum.
Insuper templum secundum frequenter contemptibiliter conculcabatur : ut tempore Nabuchodonosor; per Antiochum regem, in templo Dei, Jovis statuam collocantem ;11 postmodum per Pompeium ducem Romanorum; demum quoque per Herodem Ascalonitam ; et tandem a Tito prorsus dirutum est. Quomodo ergo gloria ejus primi templi gloriam vicit? nisi quia Christus in eo vere apparuit, quemadmodum a Malachia dictum est : Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam ;12 et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis.
PHILOSOPHUS. — In verbis Prophetæ præallegatis, unum mihi dubium oritur, qualiter scilicet in Christi adventu Deus commoverit cœlum et terram. Cœlum enim indesinentem atque perpetuum motum sortitur. Terra vero, quum sit centrum universi, immobilis conquiescit.
THEOLOGUS. — Nato Domino nostro Jesu Christo, stella ceteris clarior in superioribus fulsit, et ad adorandum infantulum Jesum reges perduxit.13 Eodem quoque nato, apparuit angelus Dei pastoribus, factaque est cum eo multitudo cœlestis exercitus Deum laudantis :14 et sic cœli, id est spiritus angelici habitantes in cœlo, commoti sunt operatione, admiratione et loco. Insuper tunc terra, id est, incolæ ejus commoti sunt. Tunc nempe edictum ab imperatore Romano exivit ut describeretur universus orbis ;15 et ibant singuli ad loca sua natalia, Romanis se subditos profitentes. Circa eadem quoque tempora factus est in Judæa tam vehemens terræ motus, teste Josepho primo libro de Bello Judaico, quod circumjacentes provinciæ arbitrabantur nullum in terra illa vivum relictum. Alia etiam multa similia inveniuntur de ista commotione descripta, quæ desero.
Footnotes
Chapter 145 of 187