Articulus 10
De duplici Christi adventu.
THEOLOGUS. — Diligenter valde te cupio dicendis intendere.
PHILOSOPHUS. — Quo me seriosius admones inconsuetiusque hortaris, eo studiosius advertam.
THEOLOGUS. — Una atque consimilis ratio invenitur fuisse errandi malignis occasio, in novo ac veteri Testamento.
PHILOSOPHUS. — Quæ ?
THEOLOGUS. — Quemadmodum in nova lege, id est Evangelio Christi et libris annexis, reperiuntur quædam insignia, divina, imo altissima dicta de Christo (ut quod dixerat, Ego et Pater unum sumus;1 et de Spiritu Sancto loquens, Ille, inquit, de meo accipiet;2 quod mortuos suscitavit; quod Spiritum Sanctum discipulis misit;3 quod ei in deserto angeli ministrabant;4 et alia plura); sic de eodem in libris eisdem multa humilia atque abjecta leguntur:5 ut quod natus ex muliere, quod factus sub lege, quod a facie Herodis fugit, quod a diabolo tentatus est, quod fatigatus, quod esuriit, quod irrisus, quod demum turpissima morte damnatus est.6789 Sic in veteri quoque Testamento, præsertim in Prophetis, quædam sublimia et excellentissima, quædam etiam declivia et abjecta, de Christo prophetata itemque promissa leguntur.1011121314
Sicut itaque quidam solo nomine christiani, divina illa et alta de Christo conscripta pensantes, veram in eo fuisse humanam naturam negabant, ut Manichæus, qui innumerabiles habuit sectatores;1516 alii vero, abjecta et humilia scripta de Domino Jesu, rege Messia, altissimo Christo, insipienter attendentes, veram in eo fuisse deitatem non admiserunt, ut Arius, Eunomius, Photinus, Nestorius: sic inter Judæos nunc accidit. Quidam namque Judæorum, Prophetarum eloquia de Christi majestate et excellentia loquentium considerantes, putant Messiam in primo adventu suo in tanta potentia venturum et gloria, quod omnia eis mundi regna subjiciet. Alii autem eas Scripturas propheticas quæ de Christi paupertate et humilitate ac passione palam loquuntur adspicientes, ad fidem nostram conversi sunt.
Aliqui demum, propter excellentiam majestatis humilitatemque vitæ et passionis quas de Christo Prophetæ describunt, duos exspectant Messias: unum in abjectione venturum, passurum ac occidendum; alium in majestate et gloria fore futurum, et primum (ut fertur) Messiam resuscitaturum, atque universum orbem Judæorum imperio subjecturum. Hæc autem positio omnino stulta et vana est, nec de Scriptura authentica auctoritatem sortitur, neque antiquis Judæorum doctoribus consonat. Sed et Scripturæ propheticæ, de Christi humilitate et passione, majestate quoque et gloria, in multis passibus sub uno omnino contextu loquuntur, quemadmodum in Isaia patet, ubi sic loquitur: Ecce intelliget servus meus (translatio autem Chaldaica apud Judæos authentica, continet: Ecce prosperabitur servus meus Messias), et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.17 Et sequitur:18 Sicut obstupuerunt super te (supple: o rex Messia) multi, sic inglorius (id est despectus) erit inter viros adspectus ejus: ut in passione ejus factum agnoscimus.
PHILOSOPHUS. — Quomodo de una persona seu vero Christo, tam distantia tamque diversa intelligi valent ?
THEOLOGUS. — Duæ sunt in Christo naturæ, et una hypostasis. Humilia ergo atque abjecta, propter formam servi assumptam, id est naturam humanam Verbo unitam, Christo conveniunt; insignia vero itemque dignissima, ratione naturæ divinæ, quam cum Patre et Spiritu Sancto unam indivisamque habet.
Denique, sicut Scripturæ duplicem in Christo testantur naturam, sic de duplici quoque ejus adventu loquuntur. Primus in humilitate et paupertate consistit, occultusque fuit. Quia namque primus Christi adventus est ut solvat et tollat piacula mundi, et ut omnia quæ de ejus passione prophetata sunt impleat, necesse est primum ejus adventum in humilitate et paupertate fuisse. Si enim Christus in majestate et gloria advenisset, quis eum unquam occidere præsumpsisset? Sed si ille non occideretur, mundus non redimeretur. Porro secundus Christi adventus de quo item Propheta loquitur, manifestus erit, quando videlicet cum majestate et potestate veniet judicare, qui in primo venit judicari.
Igitur, de primo Messiæ adventu Zacharias : Exsulta (ait) satis, filia Sion; ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator, pauper et ascendens super asinam.1920 Et in isto adventu describit Zacharias Christum confixum, Adspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum;212223 Amos, venditum; Isaias, tanquam leprosum et contemptum;24 David, vermem atque opprobrium hominum; Jeremias, captum; Daniel autem, occisum. Insuper, de secundo Christi adventu ac judiciaria ejus potestate, Daniel septimo capitulo clarissime loquitur. Denique in Psalmo de eo conscriptum est : Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.25 De isto per Isaiam dictum est : Tacui, semper silui, patiens fui, scilicet in primo adventu, sicut parturiens loquar, in secundo adventu;26 itemque : Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit.2728 Sed quoniam de majestate Christi Judæi non dubitant, ideo de ea ista sufficiunt.
PHILOSOPHUS. — Danielis Prophetiam audire desidero.
THEOLOGUS. — Sic ergo Propheta ille inter cetera ait : Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum, id est Deum æternum, pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum;29 et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Adhuc autem de hoc secundo Christi adventu sanctissimus Job : Credo, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.30
Footnotes
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. xvi, 14. ↩
-
Matth. ix, 25; Luc vii, 14. 15; Joan. ↩
-
xvi, 43, 44. ↩
-
Joann. xv, 26 ↩
-
Joann. iv, 1. ↩
-
Matth. ii, 13. 14. ↩
-
Galat. iv, 4. ↩
-
Matth. iv, 11. ↩
-
xxviii, 11. ↩
-
Matth. xxvii, 27-31; ↩
-
Luc. ↩
-
Matth. xxvi, 18. ↩
-
Joann. iv, 6. ↩
-
Sap. ii, 20. ↩
-
Matth. xxvii, 26; ↩
-
Is. lii, 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Amos. II, 6. ↩
-
Zach. XII, 10. ↩
-
Jer. XVIII, 22. ↩
-
Ps. XXI, 7. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Ps. XCVI, 3. ↩
-
Is. XLII, 14. ↩
-
Is. LXIII, 4, 2, 3. ↩
-
Ibid. LXIII, 4. ↩
-
Dan. VII, 13, 14. ↩
-
Job XIX, 25, 26. ↩
Chapter 150 of 187