Skip to the text

Articulus 13

Explanatio vanæ fiduciæ Judæorum de adventu Messiæ.

THEOLOGUS. — Hæc est ergo obtenebratorum fiducia Judæorum, quod Christus nondum advenit, sed venturus sit: et quum venerit, universos Judæos de quatuor angulis terræ congregabit, ac in terram promissionis et in Jerusalem eos inducet; omnia quoque mundi regna sibi et populo Judæorum subjiciet, templum etiam in Jerusalem pulcherrimum ædificabit, copiamque omnium temporalium bonorum Judæis præstabit: sic quod omnis gloria et excellentia status quas Judæi sub David et Salomone vel unquam ante habuerunt, velut nullius erit momenti comparatione status illius. Aiunt denique, quod celerrime, imo in brevissimo tempore, congregabuntur in Judæam. Et ut hoc aptius fieri possit, asserunt (ut fertur) quod tunc tota terra planabitur, vallibus impletis montibusque depressis.

Insuper asserunt (ut narratur) quod tunc1

Judæi defuncti resurgent, sanctique Prophetæ et patres resuscitabuntur, et de cœlis ad terras redire delectabuntur, ad videndum gloriam regis Messiæ; et quod maxima tunc erit Judæorum fecunditas, ita ut in modico tempore quasi in infinitum augendi sint; et quod reges itemque reginæ de gentibus deservient eis. Et breviter, ea quæ sancti Prophetæ in Scripturis sanctis eis in adventu Messiæ vel primo aut certe secundo sub similitudine corporalium temporaliumque bonorum repromiserunt, ipsi litteraliter carnaliterque intelligunt. Et quoniam talia in Domino Jesu Nazareno impleta non cernunt, eum esse Christum fateri despiciunt.

PHILOSOPHUS. — Rogo te ut exempli gratia aliqua mihi de Prophetis proponas, quæ ad litteram intellecta, huic positioni Judæorum apparentiam præstant.

THEOLOGUS. — Talia sunt multa, sed pauca tibi inducam. In Isaia scriptum est: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.2 Hoc, secundum omnes doctores, dixit Propheta de adventu Messiæ, de futuro per modum præteriti propter prophetiæ certitudinem loquens. Et in eodem loco ait: Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. Me etenim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis. Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. Gens enim et regnum quod non servierit tibi, peribit. Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi.3 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem; et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Pro ære afferam aurum, et pro ferro argentum. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore suo subito faciam istud.

Porro Isaiæ scripta alio loco, si litteraliter intelligantur, prædicto errori apparentiam præbent. Dicit enim idem Propheta, loquens in persona Dei: Mittam ex eis qui salvati fuerint, id est ex Judæis regi Messiæ in suo primo adventu credentibus (ut omnes tam Latini quam Hebræi exponunt), ad gentes, in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam.4 Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus. Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas.

Præterea, his quæ de reædificatione templi a Romanis destructi, atque secundum Judæorum errorem, corporaliter per Messiam reædificandi, sunt dicta, litteraliter consonat quod apud Zachariam scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Translatio Chaldaica habet loco Orientis, nomen Messiæ. Et ædificabit templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo.5 Item Amos propheta ait: In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, etc.6

Hæc et alia plura quæ in Prophetis ubertim leguntur, Judæi non spiritualiter sed litteraliter exponentes, quia in Jesu Christo impleta non vident, Christum venturum exspectant, atque se ipsos misere fallunt.

PHILOSOPHUS. — Spiritualem et verum verborum istorum intellectum audire concupio. Nam ut asseris, simpliciter atque ut sonant intellecta, magnam præstant apparentiam Judæis incredulis.

THEOLOGUS. — Tunc sacra Scriptura rite exponitur, dum expositio unius partis expositionem non impedit alterius partis. Sed expositio litteralis præinducti capituli sexagesimi Isaiæ prophetæ impedit semetipsam.

PHILOSOPHUS. — Hoc mihi evidenter probari desidero.

THEOLOGUS. — In eodem isto capitulo, et item sub eodem contextu, inter præallegata hæc quoque ponuntur : Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam;7 non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Hæc ad litteram de statu temporalis præsentisque vitæ intelligi nequeunt. Quomodo enim sine solis splendore fieret dies? aut quomodo sine ejus occasu nox esset? Denique Jeremias propheta testatur quia pactum Dei inter diem et noctem irritum esse non poterit in æternum, durante videlicet vita præsenti.8 Stultum est ergo putare quod in primo adventu Messiæ, sol et luna juxta solitam legem non current.

PHILOSOPHUS. — Istis cito consentio, quia naturali rationi concordant, et prophetica auctoritate firmata sunt. Vellem nihilo minus quod allegata Prophetarum eloquia breviter mihi exponeres.

THEOLOGUS. — Libenter id faciam. Sed unum adverte, quod ad horum omniumque solutionem similium plurimum valet, imo ad intelligendum Prophetas maxime confert.

PHILOSOPHUS. — Hoc certe avidissima mente advertendum opinor.

THEOLOGUS. — Per Sion, per Jerusalem, per Juda, per Israel, sancti Prophetæ ubertim intelligunt militantem Ecclesiam, id est populum christianum. Sion namque interpretatur speculatio; Jerusalem, pacis visio; Juda, confessio; Israel, videns Deum. Veri porro Christiani, qui Jesum Nazarenum verum esse Messiam fide credunt et vita ostendunt, quorum utique conversatio in cœlis est, qui in sanctitate ac justitia Deo semper servire festinant, rite et proprie appellantur Sion, id est speculantes, quoniam terrena itemque visibilia contemnentes, toto nisu cœlestibus inhiant.9 Sic quoque dicuntur Jerusalem, id est videntes pacem; et Juda, id est Deum veraciter confitentes; et Israel, id est contemplatores.

Quum ergo Prophetæ sanctissimi ac spiritualissimi viri exstiterint, quando in spiritu prospiciebant abundantiam divinorum charismatum plenitudinemque cœlestium gratiarum atque omnium spiritualium bonorum affluentiam divinitus præstanda veris Judæis (qui merito in semine fidelis Abrahæ computantur) in adventu regis Messiæ (quemadmodum in Apostolis aliisque discipulis factum agnoscimus), et non tantum Judæis, sed omnibus insuper gentibus in Christum credituris: tunc Prophetæ beatissimi toto corde exhilarati, totum credentium populum, id est militantem Ecclesiam, sub uno frequenter nomine, vel Sion, vel Jerusalem, vel Juda, aut Israel, alloquuntur atque designant. Noverant equidem ex utroque populo unam in Christo constituendam Ecclesiam.

Denique, hæc spiritualium bonorum largissima munera veris Israelitis per Christum donanda, sæpe per sensibilia bona temporaliumque affluentiam expresserunt. Et hoc modo divinas promissiones et comminationes multoties explicant: quod in nova etiam lege interdum, sed rarius fit. Populus namque Judæorum semper rudis, et Jeremia testante, corde incircumcisus fuit, ad temporalia atque carnalia valde inclinatus:10 et ideo spiritualium in sua sinceritate capax non exstitit. Præterea, promissiones propheticæ interdum, Deo disponente, occultandæ erant et obscure tradendæ, quatenus fastidiosis, indignis atque ingratis tegerentur, studiosis vero atque electis panderentur.

His agnitis, aliquid de expositione harum prophetiarum tangendum est. Itaque, quum ait Propheta, Surge, illuminare,

Jerusalem, per Jerusalem, Ecclesia militans intelligitur, quam hortatur Propheta ut surgendo de pigritia et tenebris mentis, Christum digne suscipiat; quia venit lumen tuum, id est Christus qui est lux vera, et gloria Domini super te orta est, id est, illuminatio Christi tibi resplenduit.11

Porro, per pecus Cedar, et arietes Nabaioth12, intelligendi sunt populi de genere Cedar et stirpe Nabaioth, qui ambo Ismaelis filii erant. Iste namque populus, antequam fidem Christi susciperet, carnaliter atque bestialiter vixit:13 ideoque pecora atque arietes dicti sunt. Sed per Apostolorum doctrinam multi ex eis conversi sunt: et ita Jerusalem, id est militanti Ecclesiæ, congregati sunt, propter unitatem fidei, caritatis ac spiritus, et devote ministraverunt Ecclesiæ. Sequitur: Offerentur super placabili altari meo, quia veri Christiani semetipsos offerunt Christo hostiam vivam, rationabilem atque placentem;14 et domum majestatis meæ, id est militantem Ecclesiam, glorificabo. Denique eorum quæ sequuntur, quædam et spiritualiter et litteraliter possunt intelligi, quædam autem spiritualiter tantum. Nam et multi gentilium Christo regi ecclesias materiales construxerunt; gens quoque et regnum quod non obedit orthodoxæ Ecclesiæ, in æternum peribit.

Præterea, quæ ex Isaia jam semel introducta sunt, in Christo impleta sunt. Ipse enim Apostolos ceterosque quos ex Judæis salvare dignatus est, misit ad loca in textu expressa: qui tenebant sagittam, id est verbum Dei, vel veloces atque ferventes discipulos, quos tanquam sagittas diversis locis ac gentibus direxerunt. Sequitur: Et adducent omnes fratres vestros, id est omnes veros Israelitas, omnes a Deo electos, omnes fideles, omnes in Christum credentes, id est omnes Christianos, ad montem sanctum meum Jerusalem, id est ad militantem Ecclesiam. Porro, quod sequitur, in equis, et in quadrigis, etc., litteraliter accipi non debet; sed sicut S. Hieronymus docet, quia Elias in curru igneo equisque igneis est translatus, propterea per equos et quadrigas, sanctorum adjutoria angelorum, quibus electi ad fidem ducuntur, optime intelliguntur.15 Per lecticas autem, mulos, et carrucas, ministeria designantur Apostolorum ac discipulorum Christum prædicantium, secundum tria quæ in se habebant, et ad instruendos incredulos necessaria erant: quæ sunt conversatio sancta, prædicatio vera, corroboratio fidei per miracula.

At vero prophetia Zachariæ inducta, in Christo prorsus est impleta. Ipse quippe ædificavit Deo Patri in terris Ecclesiam, non ex mutis lapidibus et mortuis petris, sed ex vivis rationabilibusque lapidibus, sanctis videlicet viris et electis hominibus. Hoc templum est sacrosancta Ecclesia, Deo per se accepta et grata, cujus figura quædam et umbra exstitit Synagoga. Et de isto utique templo resuscitando loquitur Zacharias.

Footnotes

  1. Ps. II, 2. ↩

  2. Is. LX, 1. ↩

  3. Ibid. 7, 9, 10, 12, 14-18, 22. ↩

  4. Is. LXVI, 19-21. ↩

  5. Zach. VI, 12, 13. ↩

  6. Amos IX, 11. ↩

  7. Is. LX, 19, 20. ↩

  8. Jer. XXXIII, 20. ↩

  9. Philipp. III, 20. ↩

  10. Jer. IX, 26. ↩

  11. Joann. I, 9. ↩

  12. Is. LX, 1, 7, 9, etc. ↩

  13. Zach. VI, 13. ↩

  14. Rom. XII, 1. ↩

  15. IV Reg. II, 1. ↩

Chapter 153 of 187