Skip to the text

Articulus 6

Demonstratio quod Christus jam venit, ex testimonio Amos prophetæ.

THEOLOGUS. — Denique Amos propheta : Super tribus (inquit) sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum :1 pro eo quod vendiderit pro argento justum.

PHILOSOPHUS. — Hanc mihi prophetiam declara.

THEOLOGUS. — Verbum istud propheticum eruditissimus ille Rabbi Samuel, in epistola sua quam in Arabico fertur scripsisse, clarius allegat, et ait : Super tribus sceleribus Israel convertam vel transferam, et super quartum non transferam eos. Sensus igitur est, quod Deus gloriosus et æternus, tribus peccatis Israelis, licet gravissimis, propitiatus sit, eosque converterit; sed super quartum facinus, propter enormitatis suæ excessum, non propitietur eis, sed usque in finem eos desolatos relinquat.

PHILOSOPHUS. — Quæ sunt ista peccata ? et propter quod eorum ait Propheta eos non esse convertendos ?

THEOLOGUS. — Horum peccatorum tria, esse venditionem Joseph a fratribus suis, idololatriam, et occisionem Prophetarum, Judæi quoque concedunt. Sed quum his tribus eorum peccatis Deus misertus sit, eosque in terram promissionis post ipsa reduxerit, ut plenius pandam, restat ut quartum peccatum assignent pro quo in tantam desolationem prostratos se cernunt. Nam si hoc tribus illis non esset enormius, nequaquam Deus justus et sanctus propter ipsum eos tam diu tamque miserabiliter reliquisset. Porro, quum Propheta hoc peccatum dicat venditionem justi pro argento, fatemur hoc quartum peccatum, quod vendiderunt Jesum justum, eumque emerunt et occiderunt. Siquidem ab eo tempore nunc usque, sine conversione et reductione, in pœnam tanti piaculi sunt dispersi.

Si vero asserunt non de Christo vendito, sed de Joseph, quartum debere peccatum intelligi, compellantur alia tria facinora ante Joseph venditionem ostendere, quia Propheta hoc peccatum, scilicet justi venditionem, quartum appellat. Hoc autem facere nequeunt, quum certissimum sit idololatriam seu adorationem vituli aurei, Prophetarum quoque interitum, post Joseph venditionem peracta. Oportet ergo de Christi venditione accipi ista. Præterea, Joseph venditio non erat pejor idololatria Prophetarumque nece. Sed propter peccatum quartum dicit eos Propheta finaliter deserendos. Hoc ergo peccatum ceteris omnibus gravius est, etiam incomparabiliter: quod esse non potest nisi de Christi venditione et morte.

Footnotes

  1. Amos II, 6. ↩

Chapter 146 of 187