Articulus 21
De perpetua atque inviolabili virginitate Christiferæ Matris.
THEOLOGUS. — Dum cum Judæis de virginitate Christiferæ Virginis disputamus, hoc nobis in primis ubertim Judæi improperant atque objiciunt, quod multa allegamus ex Prophetis, quæ Prophetæ non dicunt. Et communiter istud quod sacratissimus evangelista Matthæus de Isaia pro Christo allegat, Ecce virgo concipiet et pariet filium;1 dicunt Judæi in Hebræo nequaquam haberi.2 Siquidem in Hebræo sic dicitur : Ecce HAALMA concipiet. HAALMA autem non virginem, sed adolescentulam signat. Adolescentula vero tam pro virgine quam pro corrupta accipi potest. — Denique verba inducta dixit Isaias regi Achaz pro signo liberationis sibi futuræ.
Signum autem signatum præcedit. Sed conceptio Jesu ex Maria multis annis post mortem Achaz effecta est. Non ergo de conceptione Jesu Nazareni locutus est hic propheta Isaias. — Alia etiam multa objiciunt, quæ christiani doctores sufficienter solverunt.
PHILOSOPHUS. — Horum solutionem audire concupio.
THEOLOGUS. — Quidam ex nostris inter Judæos conversati sunt, et in eorum idiomate docti fuerunt. Respondent quod HAALMA dicitur ab ALAM, quod Hebraice abscondionem significat. HAALMA ergo absconditam, maxime si hæc littera, H, præponatur, designat. Itaque, quum dicitur, Ecce HAALMA concipiet et pariet; sensus est: Ecce juvencula hominum adspectibus abscondita, sic quod de ejus pudicitia ac integritate dubitandum non est, concipiet et pariet. Talis autem est virgo Maria. Ideoque evangelista Matthæus omni gratia Spiritus Sancti plenior quam Isaias, non tam verba quam mentem Prophetæ in luce Spiritus Sancti cognoscens, optime allegavit: Ecce virgo, etc. — Ad aliud respondetur quod duplex est signum, scilicet prognosticum futuri, et rememorativum præteriti. De signo rememorativo hæc Propheta locutus est. De tali signo in Exodo dicitur, Dixit Dominus Moysi:3 Hoc habebis signum quod miserim te: quum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
Porro, quod scriptura hæc de Christo intelligi debeat, hinc innotescit quod sequitur: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Emmanuel autem interpretatur, nobiscum Deus:4 quod soli Christo proprie convenit, quippe in quo natura divina atque humana in unitate personali conjunctæ sunt.
Adhuc autem, Christum de virgine nasciturum Jeremias ita prædixit:5 Creavit (vel fecit) Dominus novum super terram: Mulier circumdabit virum. In quo Propheta rem prorsus insolitam prophetavit futuram. Quod aliter impleri non potuit, nisi quod virgo non inter ulnas, sed intra virginei uteri claustra ac limites, Jesum Christum concepit: qui a conceptionis instanti vir dicitur, non protensione annorum, sed ratione scientiæ ac perfectione virtutum.
Denique in psalmo septuagesimo primo, qui secundum glossam Hebraicam, de rege Messia conscriptus est, ita de Christo dicitur: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.6
PHILOSOPHUS. — Quid probas ex hoc ?
THEOLOGUS. — In libro Judicum, de Gedeone habemus quemadmodum eo petente, vellus madefactum est, terra sicca manente;7 rursusque eodem precante, terra adaquata est sub vellere sicco durante. Videns ergo Psalmographus Christum materni ventris intima ingressurum, ventre illæso ac integro, sicut vellere non irrigato, sub vellere terra compluta est; ita prædixit: Descendet sicut pluvia, etc.
Amplius autem, integritas Matris regis Christi per Ezechielem figuratur, dum dicit Propheta: Porta hæc clausa erit, et non aperietur, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa.8 Hæc quippe porta est virgo Maria, in quam Deus Dei Filius, Deus Israel, introivit, atque de ea inviolata ad salutem procurandam humanam egressus est. — At vero Nicolaus de Lyra allegat Rabbi Barachiam dixisse: Deus benedictus et sanctus ait Israeli: Vos dixistis coram me: Pupilli facti sumus absque patre.9 Ecce redemptor quem ego suscitabo ex vobis, sine patre erit, videlicet in terra, quemadmodum sine matre in cœlo.
Præterea, in Zacharia scriptum est de Deo: Ecce ego adducam servum meum Orientem.10 Translatio Chaldaica habet, Messiam: unde elucescit quod de Christo loquitur præsens auctoritas. Sequitur: Ecce ego cœlabo sculpturam ejus, id est, formabo corpus illius sine semine cooperationeque viri; et auferam iniquitatem terræ illius in die una, id est in die passionis Messiæ.11 Hæc est dies Parasceves, in qua abstulit Christus facinora mundi.
Insuper, in Levitico Moyses scripsit : Mulier si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus. Quumque expleti fuerint dies purificationis, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ, etc., et tradet sacerdoti, qui offeret illa coram Domino. Si ergo Moyses non prævidit virginem parituram, cur addidit, Suscepto semine, quum ait, Mulier si pepererit? Nisi enim Christum insolito more de virgine nasciturum prævidisset, non addidisset, Suscepto semine.
Footnotes
Chapter 161 of 187