Articulus 17
Objectiones Judæorum contra fidem catholicam.
THEOLOGUS. — Multipliciter autem arguunt contra nos excæcati Judæi. Primo, quod in confessione sanctæ Trinitatis videmur contradicere legi, quæ ait :1 Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Nos vero tres Deos, ut ipsis videtur, fatemur. — Secundo, mirantur quod Jesum hominis filium in tempore natum, asserimus esse Deum : Deus enim æternus atque immensus est. — Tertio, videtur eis quod multa attribuimus Christo quæ valde derogant Deo : ut concipi a muliere, crescere, esurire, tentari, crucifigi et mori. Hæc (ut dicunt) divinæ excellentiæ derogant : Christus ergo cui ista adscribimus, Deus verus consistere nequit. — Quarto, nobis imponunt quod in Eucharistiæ sacramento pessime idololatramus.
Denique, ex Prophetis probare nituntur quod Christus nondum venit, et quod Jesus Nazarenus non sit verus Messias. Primo, quoniam Jeremias postquam de Christi adventu dixit, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, etc.2 ; protinus addidit :3 In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Sed nunquam tot adversitates contigerunt Judæis, ut post adventum Jesu Nazareni. Ipse ergo non est Christus in lege et Prophetis promissus.
Amplius autem, per Ezechielem Deus benedictus et summus ait : Scient quod ego sim Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.4 Hæc autem congregatio tempore Christi maxime exspectanda videtur, et quia nondum exstat impleta, ut cernimus, apparet quod
Christus necdum advenerit. Insuper et est quasi eadem ratio quam Moyses conscripsit: Si ad cardines cœli fueris dissipatus, inde retrahet te Dominus Deus tuus, et assumet te atque introducet in terram quam possederunt patres tui.5 Quum ergo, inquiunt Judæi, nunc in toto orbe dispersi simus, exspectare debemus promissionem istam divinam, quæ tempore Christi maxime implenda credenda est, et nondum impleta est.
At vero in Amos, et Zacharia, et Ezechiele, multa scribuntur de admirabili templo ædificando in terra Israel a rege Messia, quæ Christus Jesus non fecit.678 Ait enim Amos quod in diebus illis populus Israel possidebit reliquias Idumææ et omnes nationes.9 Tantam autem prosperitatem a Jesu Nazareno Judæi sortiti non sunt. Non est ergo ipse Christus.
Adhuc, apud Isaiam de Christo scriptum est: Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium.10 Dies autem Jesu Nazareni non sunt dies novissimi, quum multa post ejus adventum defluxerint annorum curricula. — Item, in adventu Jesu mons Sion non est elevatus super colles, nec in aliorum montium vertice positus: quod tamen ait Propheta in adventu Messiæ implendum. — Insuper addit Propheta:11 Et fluent ad eum omnes gentes. Ergo omnes populi Christo credituri erant: sed in Jesum non omnes crediderunt. — Postea subdit: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.12 Ex his innotescit quod post Messiæ adventum, in toto mundo bella cessabunt, paxque perpetua erit. Hoc autem in Jesu Nazareno impletum non est: imo post ejus adventum dirissima bella Judæis inflicta sunt. Ipse ergo Christus non est.
Præterea, apud Isaiam postquam de Christi adventu prædictum est, Egredietur virga de radice Jesse;13 post pauca subjungitur: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit;14 delectabitur infans ab ubere super foramina aspidis; non nocebunt in universo monte sancto meo. Ergo in adventu Messiæ animalia silvestria et vaga, erunt edomita atque domestica, nec venenosa erunt nociva. Quum igitur hoc nondum adspiciamus impletum, concludunt Judæi necdum venisse regem Messiam.
Porro, apud eumdem Isaiam alia quædam multa scribuntur de prosperitate et gloria Judæorum, in adventu Christi eis præstanda. Inter quæ hoc quoque unum est: Paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris.15 Et alia multa. Hæc autem Synagoga Judæorum, quam Propheta affatur, nondum consecuta videtur.
Præterea imponunt nobis Judæi, quod multa ex lege et Prophetis allegemus quæ in illis conscripta non sunt; quod etiam evangelica Christi nostri doctrina documentis legis sæpe videatur contraria. Alia quæ nobis objicere possunt omitto, quia ex horum solutione faciliter dissolvuntur.
Footnotes
Chapter 157 of 187