Skip to the text

Articulus 20

Ostensio quod Christus in lege promissus, sit verus Deus, et non, ut Judæi opinantur, homo purus.

THEOLOGUS. — Regem Messiam ab origine mundi figuratum itemque promissum, esse omnium rerum Deum ac Dominum, Zacharias propheta pulchre testatur, sic scribens : Hæc dicit Dominus exercituum : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus ; et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me. Ecce hic clarissime dicit sacratissimus vates, Dominum venturum et habitaturum in medio populi sui; et hunc ipsum Dominum ait mittendum a Domino exercituum. Quis ergo est iste Dominus exercituum a Domino exercituum missus, nisi Christus Dei Filius a Patre in mundum legatus? Filius ergo est exercituum Dominus sicut et Pater : et per consequens est Deus verus, quoniam in veteri Testamento nullus invenitur Dominus exercituum appellari, nisi solus Deus.

Præterea, quod Christus sit Deus æternus, atque per assumptam humanitatem apparens hominibus, Isaias ostendit, dicens :1 Sciet populus meus nomen meum in illa die, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. At vero in Jeremia scriptum est : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum.2 Et in hoc Christi declaratur humanitas, quum sit David germen seu filius. Nempe hanc prophetiam Hebræi et Latini de Christo exponunt. Et mox de eodem Christo adjungitur : Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.3 In Hebræo, loco hujus, Dominus justus noster, habetur nomen Domini Dei tetragrammaton, quod secundum Rabbi Moysen in libro Directionis perplexorum, soli altissimo Creatori appropriatur. Nam secundum eumdem, significat divinam essentiam mere nudam ac puram, videlicet secundum suas proprietates intrinsecas, absque omni relatione seu respectu ad extra. Quum ergo hoc nomine dixerit Propheta Christum vocandum, constat eum verum consistere Deum.

Licet autem quidam Judæorum hanc rationem conantes absolvere, asserant etiam nomen tetragrammaton de aliis quam de Deo vero in Scripturis dici, hoc tamen simpliciter falsum est. Nam quamvis in aliquarum rerum appellatione ponatur nomen tetragrammaton, hoc semper est cum aliquo addito : et sic res illæ non nominantur simpliciter nomine Domini tetragrammaton, sed a quodam effectu ipsius. Et hoc non est mirum, quia licet aliquis nostrum Deus simpliciter dici non debeat, dici tamen vocarique potest, a Deo datus, vel, Dominus dedit, aut simili modo.

Alii vero Judæorum affirmant quod in Hebræo non habeatur, Vocabunt, sed, Vocabit, ut sit sensus : Dominus justus noster vocabit eum, scilicet Christum, ad mundi liberationem. Et sic ipse Christus non vocabitur nomine Dei tetragrammaton, sed ipse Deus eum mittens et vocans. Quod autem responsio ista sit textus corruptio, ex translatione Septuaginta interpretum atque Chaldaica comprobatur. Translatio enim Septuaginta interpretum sic habet quemadmodum Hieronymus transtulit. Sed Chaldaica, ubi nos dicimus, Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster, sic habet : Et hoc est nomen quod ipsi appellabunt eum, Dominus justus noster. Unde patescit quod nomen Domini tetragrammaton ad Christum referri oporteat.

Amplius, quod Christus sit Deus æternus, homo sanctus, Michæas propheta contestatur : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda;4 ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. In hac auctoritate quam omnes de Christo exponunt, describitur Christus egressurus de Bethlehem Judæ, secundum generationem humanam. Cujus æterna quoque generatio designatur, quum dicitur : Et egressus ejus a principio, a diebus æternitatis.

Adhuc autem Christum esse Deum et hominem, ex Isaiæ vaticinio innotescit, quum dicit : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus;5 et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Hanc autem litteram Judæi moderni corrumpunt, et aiunt quod Hebraica veritas habet, Vocabit, et in fine dici debeat, Principem pacis : ut sit sensus, quod Deus vocabit parvulum istum, Principem pacis, non tamen puer hic Deus vocabitur. Exponunt ergo quidam eorum ista de Ezechia, sub quo maximus triumphus est datus Judæis, occiso Sennacherib Assyriorum rege.6 Sed huic repugnat quod protinus subditur : Et pacis non erit finis; itemque :7 Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut corroboret illud in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.8 Quod de solo Christo verum est, in quo regnum David veraciter perpetuatur in cunctis fidelibus atque electis.

Præterea Judæorum perversitas ex translatione Septuaginta interpretum et Chaldaica deprehenditur. In translatione namque Septuaginta interpretum, loco hujus, Et vocabitur, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.; dicitur, Vocabitur magni consilii angelus. Denique in translatione Chaldaica ita habetur : Infans natus est nobis, et filius datus est nobis, et recipiet super se legem ad servandum eam; et vocabitur nomen ejus, de ante admirabilis Consiliarius*, Deus, Fortis, permanens in sæcula sæculorum, Messias, in cujus diebus pax multiplicabitur.9*

At vero in psalmo vicesimo tertio de ipso Christo dicitur :10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens; et post pauca : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.11 Nulla autem pura creatura simpliciter dici potest, rex gloriæ, Dominusque virtutum, nisi solus Deus. Christus igitur, de quo ista dicuntur, Deus est.

Proinde excellentia divinæ majestatis in Christo, atque humanæ ejus naturæ humilitas, apud Zachariam prophetam præclare tanguntur, quum dicitur : Exsulta satis, filia Sion;12 jubila, filia Jerusalem : ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator. En divina majestas. Sequitur : Ipse pauper, et ascendens super asinam.13 Ecce humana declivitas. — Et ad idem faciunt quæ in præcedenti articulo habita sunt.

Footnotes

  1. Is. LII, 6. ↩

  2. Jer. XXIII, 5. ↩

  3. Jer. XXIII, 6. ↩

  4. Mich. v, 2. ↩

  5. Is. IX, 6. ↩

  6. IV Reg. XIX, 35-37. ↩

  7. Is. ↩

  8. Is. IX, 7. ↩

  9. *alias a facie admirabilis consilii ↩

  10. Ps. XXIII, 8. ↩

  11. Ibid. 10. ↩

  12. Zach. IX, 9. ↩

  13. Ibidem. ↩

Chapter 160 of 187