Skip to the text

Articulus 18

Responsio ad Judæorum instantias.

PHILOSOPHUS. — Nunc insuper horum solutioni intendere par est. Ne multiplicemus inaniter verba, anticipo, atque profiteor quod harum objectionum quamplures ante plene solutæ sunt. Quod nempe primo de sancta Trinitate objiciunt, jam ante discussimus quod tres personæ non sunt tres Dii, sed Deus unus, quoniam natura atque divinitas in tribus personis permanet una. — Quod autem secundo objiciunt, etiam prædiscussum recordor. Siquidem ostendisti quod Christus est verus Deus et verus homo, non in una natura, sed in una persona: et quod ex tempore natus censetur, propter humanam ei naturam adscribitur; in natura autem divina, quæ consubstantialis est Patri, ipsi quoque coæternus exsistit. — Insuper, quod tertio aiunt, nil convincit, quoniam humilia atque abjecta aliquamve imperfectionem designantia, non secundum divinam naturam, sed ratione humanitatis assumptæ Christo conveniunt. In hoc autem quod Deus talem naturam et quæ ei conveniunt dignatus est majestati itemque divinæ personalitati unire, ejus bonitas, misericordia caritasque vehementer relucent.

Porro, quod quarto inducunt, pensatis præhabitis solutum est. Quamvis enim ex vi sacramenti seu ratione transsubstantiationis, sub specie hostiæ non sit nisi corpus Christi, ex naturali tamen sequela est etiam ibi anima ejus atque divinitas, et per consequens totus Christus, qui in una hypostasi est homo et Deus, ideoque merito adorandus. Si autem adoraretur corpus ejus seorsum, idololatria esset : et simile exstat de sanguine. Ceteras vero Judæorum instantias mihi solvi, o Theologe, cupio. Verumtamen quasdam earum ex præinductis solutas intelligo.

THEOLOGUS. — Cuncta quæ dicis approbo, simulque ingenium tuum admiror. Denique Jeremias, cujus nobis primo prophetiam objiciunt, de vera salute, id est salvatione animæ a peccato et potestate diaboli, propter quam Christus potissime venit, locutus est, et per Jesum Christum impletum verissime novimus. Ipse salvavit atque redemit Juda, imo totum genus humanum, et Israel qui ipsi adhæsit et credidit, habitavit confidenter, loquendo de fiducia et magnanimitate ac securitate mentis in Deo. Non enim contristabit justum quidquid ei acciderit. Et rursus Scriptura : Justus, inquit, quasi leo confidens, absque terrore erit. Sunt autem et aliæ solutiones, quas omitto. Quod vero dicunt Judæi, quod tempore Jesu maximæ eis adversitates exortæ sunt, verbis Prophetæ non obviat. Nam propter incredulitatem, persecutionem atque blasphemiam suam in Christum, jam amplius non erant Synagoga Dei, sed Satanæ, nec erant veri Judæi, id est confitentes, neque computabantur in semine fidelis Abrahæ.1

Præterea prophetia illa Ezechielis prophetæ eique similes, ubertim impletæ sunt. Sæpe enim de captivitatibus suis eos Deus eripuit, nec quemquam ex ipsis reliquit, qui scilicet redire optavit et studuit. Potest etiam congregatio ista spiritualiter accipi : et sic, per Jesum Christum est facta, quia in una fide parique spe ac divina caritate, omnes (quantum in se fuit) Judæos ubique dispersos congregavit in regnum militantis Ecclesiæ. Et hoc modo a Joanne dicitur, quod Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.2 Et similis est ad Moysis promissionem responsio.

Porro templum de quo Amos et Zacharias loquuntur, spiritualiter exponendum est de militanti Ecclesia ex lapidibus vivis constructa, in qua Jesus Christus est rex atque sacerdos : cui subjectæ sunt reliquiæ Idumææ et omnes nationes, id est ipsa gentilitas ad fidem conversa. Ezechiel quoque sub metaphora de triumphanti Ecclesia ac domo cœlesti profatur, et non de terreno materialique templo : quod utique ex textu elicitur, in quo plura dicuntur quæ litteraliter accipi nequeunt.

Amplius autem quod instant Judæi, quia dies Jesu Nazareni non sunt novissimi, respondendum quod triplex distinguitur tempus, ante legem, sub lege, sub gratia. Tempus ergo Domini Jesu est novissimum, quoniam legi evangelicæ lex alia vera non succedet. Unde Joannes ait :3 Novissima hora est.

Ad aliud dicitur, quod elevatio montis Sion in Christi adventu, per localem ascensum intelligenda non est, prout Judæi secundum cæcitatem et crassitudinem cordis sui existimant, sed per gloriam miraculorum et excellentiam gratiæ illic effusæ. Quæ utique gloria amplior exstitit quam illa quæ in monte Sinai aut alibi usquam apparuit. Nempe in monte Sion Christus discipulis Spiritum Sanctum misit, omnium Scripturarum sanctarum atque linguarum usum itemque notitiam tradidit ; clausis januis introivit, corpus impassibile palpabile tradidit;4 panem et vinum in corpus suum et sanguinem transsubstantiavit, se ipsum suis discipulis manducandum exhibuit.5678910

Ad sequens respondeo, quod omnes gentes, id est aliqui de omnibus, in Christum credunt, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Et hoc modo etiam ipsos Judæos oportet prædictam distributionem exponere.

Ad id demum quod consequenter objectum est, Non levabit gens contra gentem gladium, etc., dico quod Christo nato, angeli cecinerunt : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.11 Hoc vero de interna, spirituali veraque pace, quam exterior perturbatio aut persecutio auferre non valet, intelligendum cognoscimus. Itaque sacer Propheta videns in spiritu quod in Christum perfecte credentes, etiam inimicos suos diligerent, nec aliena optarent aut raperent, præinducta sic dixit. Aliter quoque respondeo, quod Christus natus est tempore inauditæ a sæculo pacis. Eo namque nato, ad unius imperium hominis universus descriptus est orbis.12 Hæc autem pax ultra solitum tempus duravit, cunctis nationibus Romano imperio subjugatis. Certum est autem quod in tali tempore multa instrumenta bellandi transmutentur in instrumenta agriculturæ aptata. Ideo ait Propheta : Conflabunt gladios suos in vomeres.

Quod autem adjungitur, Non exercebuntur ultra ad prælium, non designat perpetuitatem simpliciter, sed durationem insolitam : sicut communiter de re ultra consuetudinem perdurante asserimus, Res ista nunquam terminabitur ; vel, Istud nunquam cessabit : quum tamen interdum talia in brevi tempore cessent. Sic Jeremias scribit : Oblitus est mei populus meus, ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum.13 Quod intuentibus ordinem textus constat de captivitate Babylonica dictum : de qua tamen Judæi post septuaginta annos reversi sunt.

Sed quoniam captivitas illa præcedentibus longior exstitit, ideo sempiterna vocata est. Sic quoque quarto libro Regum dicitur, Non venerunt ultra latrones Syriæ in terram Israel :14 quum tamen post hoc in eodem libro sæpius redisse legantur.15

At vero quod de cohabitatione ac domesticatione ferarum arguitur, respondendum quod totum illud capitulum Isaiæ in quo ista scribuntur, metaphorice loquitur. Nam in principio dicitur, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet :16 ubi Christus et virgo Maria nominibus virgæ et floris designantur. Et postea de Christo habetur :17 Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Postmodum additur : Habitabit lupus cum agno, etc.18 Itaque, sicut Christus propter proprietatem flos dicitur, sic homines variæ vitæ diversorum animalium designantur nominibus propter convenientiam proprietatis. Lupus ergo vocatur, vorax et rapax; agnus autem, vir innocens. Et quoniam in sancta christiana Ecclesia, qui ante lupinam vitam ducebant, conversi interius demum innocenter pieque cum innocentibus vivunt; ideo lupus cum agno habitare perhibetur : et ita de aliis. Quod vero additur, Delectabitur infans super foramina aspidis; ita exponitur : quia renatus fonte Baptismatis, dominatur dæmonibus in obsessis hominibus.

Denique hujus responsionis confirmatio est quod Rabbi Moyses ait : Non ascendat super cor, quod in diebus Messiæ aliquid de via hujus sæculi deficiat, vel de operibus sex dierum immutetur; sed mundus juxta solitam viam transibit. Et per consequens animalia in suis proprietatibus naturalibus perseverabunt. — Verumtamen etiam ad litteram animalia fera frequenter Christianis tanquam domestica paruerunt.

Quod insuper ex Isaia tangitur, nunc ante satis solutum opinor. Illa enim stratio sive fundatio, in Christi Ecclesia spiritualiter adimpleta est, in qua viri perfecti secundum gradus virtutum ordinate sternuntur.

Utrum autem aliquid de veteri Testamento allegemus quod illud non continet, scimus quod non, maxime post translationem Hieronymi. De hoc tamen plenius tangam. — Ad ultimum dico, quod moralia legis præcepta Christus non reprobat, sed optime perficit; cærimonialia vero, quia figurativa erant, in Christo finem sortita sunt.

Sufficit tibi, Philosophe, responsio ista? PHILOSOPHUS. — Sufficit prorsus.

Footnotes

  1. Apoc. II, 9. ↩

  2. Joann. XI, 51, 52. ↩

  3. I Joann. II, 18. ↩

  4. Joann. xx, 19, 26, 27; ↩

  5. Matth. xxvi, 26, 27. ↩

  6. Luc. xxiv, 39, 40. ↩

  7. Luc. XXVIII, 1. ↩

  8. Prov. XII, 1. ↩

  9. Act. II, 1 et seq.; ↩

  10. Luc. XXIV, 45. ↩

  11. Luc. II, 14. ↩

  12. Ibid. 1. ↩

  13. Jer. XVIII, 15, 16. ↩

  14. IV Reg. 23. ↩

  15. Ibid. 24; 32; XIII, 22; XVI, 5. ↩

  16. Is. XI, 1. ↩

  17. Ibid. 5. ↩

  18. Ibid. 6. ↩

Chapter 158 of 187