Skip to the text

Proœmium

DIALOGION

DE FIDE CATHOLICA

DE PROBATIONE FIDEI CHRISTIANÆ EX LEGE ET PROPHETIS, ET DE JUDÆORUM ERRORIBUS.

THEOLOGUS. — Loquens Christus Judæis : Scrutamini (inquit) Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. Joann. v, 39.

PHILOSOPHUS. — Quæ sunt istæ scripturæ ?

THEOLOGUS. — Hoc Christus post resurrectionem apparens discipulis aperuit dicens : Oportet omnia impleri quæ scripta sunt de me, in lege, Prophetis, et Psalmis.1 Quod enim jam factum de Christo Evangelium narrat, hoc in ipso fuisse implendum Scripturæ illæ commemorant. Istud vero argumentum de Christi fide et lege per veteris auctoritatem Scripturæ, fortissimum est : tum propter omnia illa ex quibus ostenditur legem antiquam a Deo tributam; tum quia prophetiæ de rebus pure contingentibus atque humanis, non nisi secundum divinæ scientiæ præintuitum certitudinem habent, nec esse possunt nisi a Deo, cui soli cuncta futura, quantumcumque contingentia ac indeterminata, certissime et præsentialiter atque æternaliter patent. Denique, ut Josephus ait : Ex talium prophetiarum implementis evidentissime innotescit Deum de actibus humanis providentiam habere et curam, et per consequens judicium ac remunerationem.2

PHILOSOPHUS. — Quid ergo in hoc tractatu probare intendis ?

THEOLOGUS. — Jesum Nazarenum quem colimus, esse verum Christum in Scripturis illis promissum. Item, ea quæ de ipso Evangelia canunt, per easdem Scripturas ostendam esse veracia; præterea, Antichristum de quo locuti jam sumus, non esse Christum, nec sibi vere competere quæ de Christo sunt vaticinati Prophetæ. Insuper quoque adducam quæ Judæi Christianis ex lege objiciunt, et quæ Antichristo apparentiam facere possunt. Dixi nempe in superiori libro, dum modos fallaciarum Antichristi quibus mundum seducet distinxi, per auctoritatem sacræ Scripturæ antiquæ eum plurimos decepturum. Ea namque quæ Judæi de Christo prophetata cognoscunt, nec tamen in ipso Domino nostro Jesu Nazareno impleta existimant, Antichristus quasi ad litteram in se impleri ostendet.

PHILOSOPHUS. — Grandem tibi laborem indicis, sed salubrem et utilem tam tibi quam aliis, et maxime mihi. Nunc ergo Deus te doceat, ut efficaciter prosequaris.

Footnotes

  1. Luc. xxiv, 44. ↩

  2. Ant. Jud. lib. X in fine. ↩

Chapter 140 of 187