Skip to the text

Articulus 22

Testimonia veteris legis de Eucharistiæ sacramento.

Theologus. — Porro, quod rex Messias, Christus Dei electus, fidelium cibus esse deberet sub Sacramento altaris, psalmo septuagesimo primo pulchre prophetatum conspicimus. Hic enim psalmus de Christo accipitur, quoniam in exordio ejus, ubi dicitur, Deus, judicium tuum regi da, glossa Hebraica ait : Iste est rex Messias, de quo per Isaiam dicitur : Egredietur virga de radice Jesse.1 Denique plura in psalmo isto scribuntur, quæ nec de Salomone, nec de alio quam Christo intelligi valent : ut est illud, Et permanebit cum sole et ante lunam ;2 et postea, Ante solem permanet nomen ejus.3 In quo etiam Christi divinitas palam exprimitur, præsertim quum dicitur : Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.4

De isto autem rege Messia seu Christo postmodum continetur :5 Erit firmamentum in terra, in summis montium. Hebraica veritas habet : Erit placenta tritici in terra, in capite montium. Cui translatio Hieronymi juxta Hebraicum consonat : Erit, inquiens, memorabile triticum in terra, in capite montium. Et translatio quoque Chaldaica : Erit, ait, oblatio frumenti in terra. Hic aperte signatur quod Christus esset oblatio fidelium, hostia atque sacrificium novæ legis christianique populi :6 et hoc, sub forma panis triticei, ut modo intuemur impletum. Et quia ista oblatio elevatur in altum, quatenus a populo conspiciatur et adoretur, ideo ait : In capite (seu in summis) montium, id est sacerdotum, qui propter status eminentiam, montes vocantur.

Præterea, in psalmo vicesimo primo, qui juxta ante probata, de Christo conscriptus est, dicitur : Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. In quo Propheta decore prædixit eumdem Christum qui secundum divinam naturam rite adoratur, fidelis populi escam esse futurum.7 — De cujus salutiferi cibi edulio denuo ait : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.8

Amplius autem hoc ipsum a Zacharia prophetatum videmus. Ait equidem : Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus ? nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines.9 Quid hic per frumentum electorum, nisi caro Christi, esca scilicet electorum, signatur ? Quid vero per vinum germinans virgines, nisi Christi sanguis, per cujus potationem homines continentes pureque vivunt, accipitur ? Stultum quippe esset litteraliter ista de consueto frumento et vino exponi. Inter hæc enim præcipua bona et pulchra Domini de quibus Zacharias (cujus tota prophetia pulcherrima est) valde nimis profatur, computari non possunt, quum sint corporalia bona et exteriora.

At vero de hac ipsa divinissimæ Eucharistiæ mensa Isaias vaticinans : Faciet (inquit) Dominus in monte hoc, id est in monte Sion, convivium pinguium.1011 Nam in monte Sion sacramentum istud a Christo institutum est. Potest quoque per montem Sion designari Ecclesia militans, in qua vere fideles corpore Christi et sanguine saginantur.

Præterea, in psalmo septuagesimo septimo sic dicitur : Panem cœli dedit eis, panem angelorum manducavit homo.12 Quamvis autem versiculi hujus pars prima, de manna materiali dato Israeli queat intelligi; pars tamen secunda, de Verbo ac Filio Dei Christo altissimo verissime sumitur. Ipse enim angelos reficit, sustentat, et felicitat; ipse quoque modo fideles corpore suo et sanguine spiritualiter alit et roborat. Neque de alio quam de Christo, verba inducta ad litteram accipi possunt. Vidit namque Propheta in lumine Spiritus Sancti, quemadmodum manna illud figura exstitit hostiæ salutaris quam veri Israelitæ, id est boni Christiani, manducaturi erant, nuncque manducant. Ideo, quum dixisset de re gesta, Panem cœli dedit eis; de futuro per modum præteriti, propter certitudinem prophetiæ, protinus prophetavit, Panem angelorum manducavit homo.

Insuper, de bonitate cibi Eucharistiæ Rabbi Moyses in persona Dei sic ait : Inclinabo ad eum (id est populum Israeliticum) escam bonam et suavem, cui non est alia similis : de qua in Psalmo dicitur, Erit placenta frumenti in terra.13

PHILOSOPHUS. — Pulchre satis mihi probasti veterum testimonio Scripturarum, ea quæ de Eucharistia a nobis superius studiose discussa sunt. Indeque glorior, quod ea quæ Judæi tam absurda æstimant, tam evidenter ex eorum lege a Christianis probantur.

Footnotes

  1. Is. xi, 1. ↩

  2. Ps. lxxi, 5. ↩

  3. Ibid. 17. ↩

  4. Ibid. 11. ↩

  5. Ibid. 16. ↩

  6. Lev. xii, 2, 6, 7. ↩

  7. Ps. xxi, 30 ↩

  8. Ps. xxii, 5 ↩

  9. Zach. ix, 17. ↩

  10. Is. xxv, 6 ↩

  11. Ps. lxxi, 2. ↩

  12. Ps. LXXVII, 25. ↩

  13. Ps. LXXI, 16, xta Hebr. ↩

Chapter 162 of 187