Skip to the text

Articulus 23

Cur Christianos movere non debeat, quod Judœi in sua perfidia perseverant.

THEOLOGUS. — Ecce ut modo audisti, omnia quæ christiana fides complectitur, ex legis ac Prophetarum Scripturis efficaciter comprobantur : præsertim quum ea quoque quæ propter incomprehensibilitatem suam Judæos a fide orthodoxa avertunt, nunc clare probata sint, ut sunt trinitas Personarum, Dei incarnatio, integritas Matris, Eucharistiæ veritas : quæ omnia multo utique plenius fortiusque ex Scripturis veteribus queunt ostendi, quam modo ostensa sint.

PHILOSOPHUS. — Satis mirandum videtur, quod quum ita sit, cur Judæorum doctores tam inconvertibiles sint ad fidem.

THEOLOGUS. — Hoc te movere non debet, ut jam ubertim tibi probavi. Siquidem omnia quæ de superbeatissima atque in æternum superbenedictissima ac superessentialissima Trinitate, de Verbi incarnatione, de Virgine matre, de Sacramento altaris, itemque de aliis credenda sunt, multo clarius atque diffusius in Scriptura canonica novæ legis habentur, quam in codicibus veteris legis. Nihilo minus plurimi qui christianum nomen sibi adscribere præsumpserunt, ista negaverunt. Alii Deum esse trinum in personis negabant, ut Arius et Eunomius. Alii Spiritus Sancti divinitatem fateri spreverunt, ut Macedonius. Alii Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, unam esse personam asseruerunt, ut Sabellius. Alii Christum Deum esse non admiserunt, ut Photinus. Alii eum habuisse corpus humanum credere renuerunt, ut Manichæus. Alii ei rationalem animam subtraxerunt, ut Apollinaris. Alii ex natura divina itemque humana, unam in Christo constare ac resultare naturam, ausi sunt asserere, ut Eutyches. Alii personam Verbi per modum cujusdam specialis inhabitationis per gratiam in Christo fuisse dixerunt, ut inimicus Dei Nestorius. Alii Matrem Christi virginem esse non crediderunt, ut damnatissimus ille Helvidius. Quidam insuper Christum in hostia consecrata, non substantialiter, sed velut in signo consistere affirmaverunt, ut Berengarius, qui tamen resipiscens pœnituit. Et omnes isti novi Testamenti Scripturam pro suo errore exposuerunt. Ideoque mirum non est, si Judæi Scripturam veteris legis pro perfidia sua defendenda aliquo modo exponere valeant.

Sed illorum sine discrimine expositioni consentimus, quorum Deus vitam, verba et opera approbat atque mirificat. Et qui istorum sectantur vestigia, hi sunt viri beati, quos Deus gloriosus et verus signis suis clarificavit, Ecclesiaque Romana canonizavit.

Enimvero introducerem de novo Testamento fidei christianæ testimonia; sed quoniam tota ejus Scriptura his plena est, et quia nunc valde ex longissima hac disputatione lassati sumus, rogo ut mihi parcas.

PHILOSOPHUS. — Merito parco, neque laboribus tuis condignas rependere gratias queo. Quod vero mihi præterea ad informationem ac salutem necessarium est prosequi, precor, ne tædeat.

THEOLOGUS. — De vita et miraculis Jesu Christi Sanctorumque ejus, in sequenti tractatu, prout neophyto expedire et sufficere arbitror, me dicturum spopondi: quod Christo præstante, mox prosequar. Verumtamen in primis testimonia quædam de Domino nostro rege Messia, tam Judæorum quam gentilium, introducam.

Chapter 163 of 187