Articulus 4
Prosecutio declarans Christum venisse, ex vaticinio Danielis, et improbatio Judæorum dicentium quod Messias eorum venturus destruet Romanorum imperium.
THEOLOGUS. — Apud Danielem scriptum est quemadmodum Nabuchodonosor vidit statuam quadriformem magnam atque terribilem, cujus caput aureum fuit, pectus et brachia de argento, venter et femora ærea, tibiæ porro ferreæ erant.1 Per hanc statuam designata sunt quatuor principalia mundi regna sibi succedentia, sicut Propheta exponit. Nam per statuæ aureum caput, designatum est regnum Chaldæorum; per pectus et brachia argentea, regnum Persarum, quod sibi regnum Chaldæorum subjecit; per ventrem et femora ærea, regnum Græcorum; per tibias ferreas, Romanorum imperium, quia cuncta regna domavit, instar ferri omnia metalla domantis.
Sequitur autem in textu : Abscissus est lapis de monte sine manibus, et percussit statuam in pedibus ejus ferreis, et comminuit eos.2 Per lapidem istum, omnes etiam ipsi Hebræi Christum intelligunt. Quum ergo cernamus huic (quem Christum fatemur) Domino Jesu Nazareno subditum esse Romanum imperium, quod in exordio nascentis Ecclesiæ tamdiu rebellavit eidem, innotescit in Domino Jesu prophetiam hanc esse impletam, et per consequens ipsum verum exsistere Christum. Siquidem lapis iste qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.3 Quemadmodum etiam Isaias decantat :4 A finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi, id est Christi. In omnes enim mundi plagas diffusa est fides christiana, resonantque ubique laudes divinæ.
PHILOSOPHUS. — Quid ad ista respondent Judæi ?
THEOLOGUS. — Exspectant istud implendum in Messia quem exspectant; dicuntque nondum esse impletum, quia Romanum imperium necdum exstat destructum.
PHILOSOPHUS. — Quomodo improbas eos ?
THEOLOGUS. — Ex præostensis patescit destructionem seu comminutionem Romani imperii a Christo, non debere corporaliter accipi, sed quoad spirituale imperium conversionemque moralem, immutationem videlicet legis ac fidei, et obedientiam sanctam. Ostensum est enim, in adventu Messiæ auferendum a Judæis sceptrum atque civilem ducatum, et legem Mosaicam in legem christianam transferendam, ipsos quoque Judæos obstinandos et dispergendos : et hæc omnia postea clarius comprobabo.
Nihilo minus ex eisdem Danielis sacrosanctis eloquiis id ipsum evidenter ostendam. Nempe quemadmodum prædicta regna jam præallegato descripsit loco, sic quoque hæc ipsa septimo describens capitulo, aliqua addit de Antichristo et die novissimo. Itaque, postquam tria regna descripsit, de Romano imperio eadem dicit quæ modo sunt dicta, sub aliis verbis. Sic equidem ait :
Post hæc adspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta, id est Romanum imperium, ut Judæi quoque fatentur, terribilis atque mirabilis, et fortis nimis,5 dentes ferreos habebat, comedens atque comminuens. Et post, in eodem loco, sanctus Daniel se ab angelo testatur edoctum sic sibi dicente : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, majus omnibus regnis, et devorabit universam terram.6 Porro decem ipsius cornua, decem reges ejus erunt (in quos Romanum imperium dividetur, secundum præostensa in libro præcedenti).7 Et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit, scilicet de illis decem regibus præ ceteris potentiores. Hæc autem in libro præcedenti, de Antichristo exposui, et quod ipse, diviso Romano imperio, discessione videlicet facta, primo sibi subjiciet tres reges de illis decem : quos communiter dicunt doctores, regem Africæ, Æthiopiæ, et Ægypti. Sed an hoc bene disserui, an potius de Christo ista intelligi debeant, consequentia verba Prophetæ explanant, dum dicitur : Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges.8
PHILOSOPHUS. — Quid concludis ex his ? Palam est enim non de Christo, sed de Antichristo, hæc esse sumenda, ut plenius docuisti.
THEOLOGUS. — Constat ex his, quod post Romani destructionem imperii, regnum unum potentissimum erit : quod utique non bonum nec pium, sed impium et crudelissimum erit, quippe cujus rex, id est Antichristus, Deum blasphemabit, ejusque conteret sanctos.
PHILOSOPHUS. — Hoc clare consequitur.
THEOLOGUS. — Sed Judæi affirmant Romanum imperium a suo Messia esse destruendum, nec ejus imperium unquam deinceps terminandum neque vincendum. Hujus autem oppositum Propheta aperte prædixit, asserens post Romanum imperium venturum esse Antichristi dominium, Christo prorsus contrarium. Ideoque oportet veri Christi seu regis Messiæ imperium, Antichristi præcessisse dominium, ipsumque cum Romano imperio sibi subjecto subsistere, ac postmodum dispertito Romano dominio in decem cornua, Antichristum venire. Si enim Christus venturus est post destructionem Romani imperii, et illius adventum potentissimi regis prædicta cornua, id est reges, sibi subdentis, nequaquam verum erit dictum Judæorum, quod Messias adveniens Romanum regnum corporaliter conteret.
PHILOSOPHUS. — Non cerno quid pro eis respondeam, nam ex omni parte eos concludis.
THEOLOGUS. — In præinductis vaticiniis Danielem populi sui et regni destructionem prophetasse, Josephus demum doctissimus Judæorum historiographus innuit. Quum enim dixisset propheta Daniel, In diebus illis, scilicet vigente Romano imperio, suscitabit Deus regnum cœli, id est militantis Ecclesiæ angelicam vitam in terra ducentis, qualis utique est verorum vita Christianorum, maxime perfectorum, in carne sine carne viventium, quod comminuet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum;9 super hoc Josephus dixit : Significavit etiam Daniel regi Nabuchodonosor de lapide, id est Christo, quod mihi non placuit indicare, videlicet destructionem Judaici regni tempore Christi.
Footnotes
Chapter 144 of 187