Skip to the text

Articulus 12

Manifestatio erroris Judæorum ex prophetiis Psalmographi.

THEOLOGUS. — Ex præcedenti innotescit articulo, quam obtenebrata sint corda Judæorum exspectantium Christum in primo suo adventu in tanta excellentia et majestate futurum, quod omnia eis mundi regna subjiciet, et rebelles sibi occidet. Si enim talis veniret, quis tam horribili ac contemptibili eum morte perimeret, sicut de eo Isaias prædixit? Quod autem primus Christi adventus in omni humilitate et paupertate consistat, et quod tanquam ignotus atque despectus, occidendus exstiterit, in quodam psalmo apertissime dicitur, ubi Christus de se loquens: Ego (inquit) sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Et omnia quæ in psalmo isto sequuntur, in Christo prorsus impleta videmus.

PHILOSOPHUS. — Quid ad ista Judæi respondent?

THEOLOGUS. — Quidam eorum hunc psalmum exponunt de afflictione Judæorum facta per Aman, quia in illa inimici eorum diem statuerunt quo omnes Judæos occiderent.1 Alii vero exponunt de afflictione per Nabuchodonosor Judæis illata.23 Sed ambæ expositiones inanes sunt; neque ad litteram de eis intelligi proprie potest psalmus iste, quamvis aliquo modo applicari queat. Nam in nulla afflictionum istarum sic occisi tortive sunt, ut eis conveniat quod in psalmo hoc dicitur:4 Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Licet enim ministri Aman eos configere spoliaque eorum diripere decrevissent, nullum tamen horum ad effectum deductum est.

Præterea, quum prophetia psalmi istius cum præinductis in proximo articulo Isaiæ eloquiis omnino concordet, nil prohibet quin ad litteram de Christi passione accipi debeat. Nam Christum a malignis fuisse occidendum vel persequendum, in alio quoque psalmo David decantat, dum ait: Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Præterea, in alio rursus psalmo idem insinuat: Quoniam (inquiens) declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.5 Multipliciter enim Judæi Christum coram Pilato accusabant, atque mendacia vana ipsi objiciebant. Horum autem psalmorum uterque de Christo intelligendus est.

PHILOSOPHUS. — Unde hoc probas?

THEOLOGUS. — Refert Nicolaus de Lyra, cui in hoc satis credendum videtur, quod Rabbi Salomon in horum expositione psalmorum, de quolibet eorum sic dicat: Hunc psalmum exposuerunt magistri nostri de rege Messia; sed propter hæreticos exponatur de David. Porro, per magistros suos, intelligit antiquos Hebræorum doctores; per hæreticos vero, eos qui de Judaismo ad fidem Christi conversi sunt.

PHILOSOPHUS. — Quid concludis ex his?

THEOLOGUS. — Primo innotescit ex verbis istis Rabbi Salomonis, quod antiqui

Judæorum doctores, qui tamen litteralem sensum secuti sunt, hos psalmos de Christo intelligendos censebant. Secundo, quod propter argumenta Judæorum ad fidem orthodoxam conversorum evadenda, ipsi et posteri psalmos istos de David exponunt. Arguebant enim hi ad fidem conversi auctoritate horum psalmorum. Tertio, ex istis elicitur quod expositio psalmorum istorum de David, non est nisi conficta ad evadendum vim argumentorum contra Judæorum perfidiam inductorum.

PHILOSOPHUS. — Hæc prorsus, ut mihi videtur, ex verbis illis rite sequuntur.

THEOLOGUS. — Nec dubites quin sicut de istis psalmis hæc faciunt, sic de aliis quoque multis sacræ Scripturæ locis, novas, perversas atque extortas expositiones ad defendendum suum errorem confingant. Verumtamen propter ignorantiam linguæ eorum, hæc Latinos sæpius latent.

Footnotes

  1. Esther III, 12, 13. ↩

  2. Is. liii, 5. ↩

  3. Gen. xxiv, 67. ↩

  4. Ps. xxi, 17, 18. ↩

  5. Ps. xx, 12. ↩

Chapter 152 of 187