Articulus 16
Disputatio contra Judæos ex consideratione captivitatis in qua nunc sunt, quod rationes quas ipsi assignant, non sint veræ causæ captivitatis istius.
THEOLOGUS. — Porro, in disputationibus quas Christiani cum Judæis habere solent, hæc argumentatio Judæis sæpe objicitur, ut causam assignent captivitatis istius longissimæ in qua jam sunt, et amplius quam per mille trecentos annos fuerunt. Certum est enim, nec ipsi hoc negant, quod Deus gloriosus et adorandus terram promissionis patribus eorum contulerit, atque promiserit quod eos in illa conservaret quamdiu peccatis suis ab ea non mererentur expelli. Denique frequenter peccaverunt, nec tamen leguntur expulsi ab ea pro quocumque facinore, nisi propter idololatriam et Prophetarum innocentiumque necem.
Itaque, ut ex libro Judicum innotescit, Judæi ad idololatriam interdum prolapsi sunt, et ob id captivi, occisi afflictique sunt.1 Quumque clamarent cum humili confessione ad Dominum, cito miserebatur Deus eorum, mittensque eis salvatorem, liberavit et ad propriam terram eos reduxit.
Postremo, quum multiplicatæ fuissent iniquitates eorum in idololatriis, in Prophetarum occisionibus, in innocentium homicidiis, ita quod tempore Manasse repleverunt Jerusalem sanguine innocentium usque ad os, ut quarto libro Regum describitur, nec Prophetis eos increpantibus acquiescere vellent;2 ducti sunt in Babylonem captivi, in qua per septuaginta annos dignis pœnis oppressi sunt: quibus expletis, Deus gemitum eorum audivit, eosque redemit et in Judæam reduxit. Præterea, in hac captivitate consolationem habebant Prophetarum sanctorum, eos de reditu certificantium. Habueruntque Prophetas ante captivitatem, ut Jeremiam; in captivitate, Ezechielem ac Danielem; post captivitatem, Zachariam atque Aggæum. Captivitas quoque Babylonica ceteris cunctis prioribus dirior exstitit atque longævior.
Quum ergo captivitas ista in qua modo premuntur, captivitate Babylonica quasi incomparabiliter gravior diuturniorque consistat, ut computantibus constat, oportet quod gravius aliquid scelus commiserint, quo tantam pœnam meruerint, quam fuerunt patrum ipsorum peccata. Pœna enim proportionanda est culpæ. Ideo, si post captivitatem Babylonicam enormius scelus non perpetrassent quam ante, nequaquam Deus eos tanto tempore desolatos relinqueret. Non enim consolationem habent alicujus Prophetæ eis tempore hujus captivitatis transmissi. Præterea, Deus non punit universaliter nisi pro universali peccato. Non ergo sic ira ejus in eos tam diu redundaret, nisi sub quodam universali peccato gravissimo forent.
Tale vero peccatum esse nequit nisi Christi occisio. Quidquid enim aliud dixerint, protinus convincuntur majora commisisse facinora ante captivitatem Babylonicam. Nam post reditum de Babylone, neque ad idololatriam declinaverunt in toto seu omnes, neque Prophetas occiderunt. Et quamvis ista fecissent, non tamen tam diu Deus eos relinqueret, si aliter fidem et legem Deo placentem haberent, præsertim quum quotidie liberari orent et sperent.3 Nisi ergo prorsus increduli essent, tam bene audiret atque reduceret eos Deus quemadmodum patres eorum; vel saltem Prophetam aut aliam consolationem certam eis impenderet.
PHILOSOPHUS. — Hanc rationem interdum tetigisti, sed nunc eam fortius induxisti. Quid ergo respondent ad eam Judæi ?
THEOLOGUS. — Multa excogitant quatenus se contra propriam salutem defendant. Dicunt ergo quod propter peccatum vituli conflatilis seu adorationem ipsius, propter idololatriam quoque patrum suorum, Prophetarumque necem, itemque propter avaritiam ac odium fraternum, quæ post reditum de Babylone multum in ipsis vigebant, hanc captivitatem sustineant :4 præsertim quum de idololatria vituli in deserto Dominus dixerit, Ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum eorum.
Sed hæc apparentiam modicam habent. Nam teste Propheta, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum ; et Ezechiele testante, Filii non portabunt iniquitatem patrum suorum.
Si vero respondeant nondum plene satisfactum pro illis peccatis, et sic Dominus non judicabit bis in id ipsum : huic Scripturæ sacræ repugnant, in quibus leguntur misericordiam a Deo adepti, exauditi, et ad propriam terram reducti. Denique, si asserant quod filii interdum pro patrum affligantur peccatis, quum de Deo per Moysen dictum sit, Visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem : nullam tamen apparentiam habet quod parentum peccata redundent in filios in tam longas innumerabilesque generationes, sicut modo in Judæis durare conspicimus visitationem iracundiæ Dei. Præterea, quamvis interdum propter parentum peccata filii a Deo pœnam sustineant, non tamen excedit pœna filiorum qui non peccaverunt, pœnam parentum qui peccaverunt. Hæc autem miseria in qua nunc detinentur Judæi, omnem pœnam patrum suorum excedit. Ideoque necesse est eos propriam culpam habere : quam quia se habere recognoscere nolunt, ideo misericordiam consequi nequeunt.
Adhuc autem, odium fraternum itemque avaritia tam irremissibilia crimina non sunt, ut propter ea in tantam calamitatem relinqui meruerint. Imo hæc peccata, idololatria Prophetarumque nece minora exsistunt.
Omnibus ergo pensatis, restat eos sine fide et lege Deo placentibus esse, et per consequens nil prorsus meritorium agere posse : et hoc est, quoniam in Jesum Christum quem occiderunt, credere renuunt. — Porro, quod pro se allegant de idololatria vituli scriptum, Ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum eorum ; de die judicii intelligi potest, de his qui non pœnituerunt.
Footnotes
Chapter 156 of 187