Articulus 14
Ostensio falsitatis Judæorum.
THEOLOGUS. — Quamvis ex his quæ jam paulo ante de Christo inducta sunt, plenissime innotescit quod primus Christi adventus in omni humilitate, paupertate, abjectione et passione, a Prophetis prædictus sit: nunc tamen paulisper insistam, ut Judæorum tenebrosissimam cæcitatem evidentius pandam.
PHILOSOPHUS. — Auctoritates sufficientes atque idoneas te ad hoc induxisse profiteor. Si autem aliquas rationabiles considerationes ad idem invehere decrevisti, has lætus advertam.
THEOLOGUS. — Ab exordio disputationis istius in considerationibus talibus delectatum te memini. Sed hæ considerationes in his quæ fidei sunt stabiliuntur. Sic igitur nunc rationabiliter Judæorum admirandam cæcitatem considerare conabor.
En omnes Prophetæ, ut etiam Rabbi
Salomon adstruit, non nisi super dies Messiæ et annos redemptionis locuti sunt. Hanc autem redemptionem posteriores ac moderni Judæi cum doctoribus suis, ad temporalem de captivitate ista in qua modo premuntur liberationem, itemque ad præsentis vitæ admirabilem quamdam beatitudinem temporaliumque bonorum copiam, ut jam prætactum est, referunt. Arbitrantur namque Messiam in primo suo adventu, in majestate, potestate et gloria esse venturum. Hæc autem positio nimium cæca est.
Liberatio namque ad quam Christus in lege promittitur, non est a jugo humano, seu temporali pressura, aut mundano imperio; sed a reatu originalis culpæ, a captivitate diaboli, a limbo inferni. Et hoc quidem ex libro Geneseos originaliter claret, et ex Prophetarum eloquiis constat. Adam namque omnisque ipsius posteritas propter originalem transgressionem de paradiso expulsus est, nec potuit genus humanum ad regnum reduci cœlorum, nisi a Christo tolleretur originalis malitiæ debitum. Denique, si ita non est, cur David et Salomon, Isaias et ceteri qui in humana captivitate non erant, Redemptoris adventum eatenus concupierunt ?
Præterea vita Christi, omnis perfectionis exemplum esse debebat. Perfectio autem non in temporali carnalium affluentia, non in principatu terreno, non in vindicta consistit, hæc enim mentem a Deo impediunt; sed in paupertate spontanea, in humilitate profunda, in patientia vera, in caritate Dei sincera et nuda. Christus ergo qui legem perfectionis ostendere venit, primum facere debebat quod docuit. In paupertate et humilitate igitur, et patientia, primus ejus adventus consistit. Et quum non sit servus major domino suo, non debet verus Christianus illa pro magno habere, nec in se ipsis diligere, quæ Christus non habuit neque edocuit, id est temporalium copiam ac mundanum imperium.1 Judæi ergo ista a Christo præstolantes atque sperantes, penitus errant, nec Deum sincere, sed se ipsos et proprium ventrem diligunt, atque de inimicis vindictam sperant.
Præterea, si dicant sanctos patres de felicitate cœlesti redituros ad terram ut Messiæ gloriam cernant, quam cæcum est hoc ! Nam reverti a felicitate cœlesti ad prosperitatem mundi, est a vera gloria valde deficere. Beatitudo nempe cœlestis, in Divinitatis fruitione consistit. Messias autem, secundum Judæos, erit pura creatura. Ideoque a Creatoris Dei velle fruitione recedere, ad intuendam potentiam puræ creaturæ vel cujuscumque prosperitatis terrenæ, stultissimum esset. Sancti ergo antiqui defuncti nequaquam optabunt ad terras reverti ut conversationi regis Messiæ intersint.
Insuper, quod aiunt in adventu Messiæ terram omnino planandam, eo quod scriptum est, Omnis mons humiliabitur, et omnis vallis exaltabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas;2 omnino inane est, quum capitulum illud Isaiæ in quo hæc scripta sunt, aperte utatur metaphoris. — Amplius autem, secundum Rabbi Moysen, et (ut Nicolaus de Lyra allegat) secundum antiquos Hebræorum doctores, opinandum non est quod in Messiæ adventu aliquid de solito cursu mundi vel de operibus sex dierum mutetur, sed sæculum juxta solitam sibi inditam legem procedet.
Footnotes
Chapter 154 of 187