Articulus 9
De cæcitate, reprobatione ac dispersione Judæorum, ex prophetiis divini David.
THEOLOGUS. — Enimvero, homo secundum cor Dei, eximius vatum sanctus David, qui in multis Christi figura fuit, de mysteriis Christi, de reparatione humanæ salutis, de incarnatione, passione, resurrectione, ascensione, Sancti Spiritus missione, adventuque Christi ad finale judicium, atque de dispersione et incredulitate Judæorum, subtilius, plenius evidentiusque vaticinatus est.
Nempe in psalmo sexagesimo octavo, qui manifeste de Christo loquitur, quum dixisset Propheta in Christi persona, Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (quod etiam ad litteram in Christi passione impletum agnoscimus); protinus pœnam consequentem tantam Judæorum in Christum crudelitatem et culpam insinuans: Fiat, inquit, mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne videant. Quid enim tam internæ lucis omnisque veritatis alienum, quemadmodum corda eorum? qui quum tanto tempore se a Deo cernant contemptos, neque aliquod habere argumentum ex quo queant confidere se Deo placere (quoniam post Jesum Christum ejusque Apostolos, nullus eis Propheta missus est, nulla a quoquam eorum miracula facta sunt, nullus consolator advenit), intelligere tamen nec valent nec volunt, propter incredulitatem et obstinationem suam se a Deo relictos.
Sequitur: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. Hoc modo impletum conspicimus. Jam enim sunt mille trecenti et amplius anni, ex quo in ira hac, potius vero in isto Dei furore, fuerunt. Sequitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet, scilicet de ipsorum progenie. Hoc a destructione Titi usque in præsens impletum intuemur.
Cujus pœnæ tam gravis causam insinuat: Quoniam (inquiens) quem tu, o Deus, percussisti, id est percuti permisisti, persecuti sunt, scilicet me Filium tuum eis missum; et super dolorem vulnerum meorum addiderunt, quid itaque, nisi blasphemias, subsannationes et irrisiones? Et quia ita fecerunt, ideo, o Deus, appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Nam usque hodie Judæi quotidie crucifigunt affectu et lingua Dominum nostrum Je-
Ps. LXVIII, 22.
Ibid. 23.
Ibid. 24.
Ibid. 25.
Ibid. 26.
Ibid. 27.
Ibid. 28.
Is. LXIII, 5.
Ps. LXVIII, 21.
1 Reg. XIII, 14; Act XIII, 22. sum Christum. Maledicunt enim atque blasphemant in synagogis suis quotidie nomen Jesu Nazareni, orantes indesinenter pro destructione Romani imperii et Romanæ Ecclesiæ. Sed oratio eorum fit eis in peccatum.1 Ideo adjecit Propheta:2 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
Præterea, de destructione ac dispersione atque perfidia Judæorum, in alio psalmo idem ait Propheta: Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus Domine. Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione, in ira consummationis, et non erunt.3 Hæc omnia jam clare patescunt. Dispersi sunt atque depositi, nec patriam habentes, nec principem: et hoc quare? nisi propter delictum oris ipsorum, propter excæcationem qua Christum abominati sunt, et mendacia quæ ei imposuerunt.4 Dixerunt enim: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari;5 et iterum, Tolle, tolle, crucifige eum; item, Non habemus regem nisi Cæsarem;6 et denuo, Si rex Israel est, vel, Si hic est Christus Dei electus, descendat de cruce.78 Propterea manent in ira consummationis extremæ.9 — Sunt autem et alia plurima in libro Psalmorum de istis conscripta.
PHILOSOPHUS. — Quum hæc tam aperte Judæos convincant, mirari nequaquam sufficio, quod doctores eorum ista non pensent.
THEOLOGUS. — Non advertisti quod dixit Propheta, Obscurentur oculi eorum ne videant?10 Necesse est cuncta impleri quæ de Christo erant prædicta.11
Denique ipsi præsertim moderni et posteriores Judæi, ista alio modo exponunt. Sed ex ipso textu convincuntur errare, et etiam per antiquorum Hebræorum commenta doctorum, per translationem quoque Chaldaicam, et aliis viis. Sed et experientia ipsa effectusque eorum eos errare ostendit. Sed et quidam in expositione psalmi nunc allegati, sicut et in pluribus aliis locis propheticis, valde litterales et superficiales exsistunt: quippe qui psalmum istum prædictum ad litteram exponunt de David, nullam de Christo et mysteriis ejus mentionem efficientes.
Licet autem psalmus iste de David aliquo modo possit exponi, hoc tamen valde improprie fit. Nam quod in eo dicitur, Quia ecce ceperunt animam meam, ad litteram de David verum non est, nisi improprie exponatur, ut dicatur, Ceperunt, id est, capere studuerunt.12 Servi enim Saul, de quibus ista exponunt, non utique ceperunt David:13 imo ipse evasit adjutorio conjugis suæ Michol. Porro, quod sequitur, Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine: quamvis ipsi David aliquo modo conveniat respectu persecutionis illius a Saul, quam peccato in Saul commisso non meruit; id tamen quod sequitur, Sine iniquitate cucurri et direxi, non David, sed Christo per David significato, convenire opinor:1415 David namque frequenter peccavit. Alia demum quæ sequuntur, sancto David et servis Saul impropriissime applicantur, ut illud:16 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Illa nempe obsessio David a famulis Saul tam longa non exstitit, ut ipsi famem ex victualium paterentur defectu. De istis transeo, quia hic eis immorari non curo.
PHILOSOPHUS. — Unde probares hæc de Christo principaliter debere intelligi?
THEOLOGUS. — Plurimos psalmos de se ipso David fecisse videtur, quia occasionem atque exordium eos faciendi ex his quæ sibi contingebant assumpsit. Sed quum esset vir spiritu plenus prophetico, mysteriorum Christi præ ceteris præscius, seque Christi figuram tenere optime noscens, in psalmos quos scripsit, semper ad Christum itemque Ecclesiam oculum cordis convertit, et quidquid sibi et Christo ac Christi Ecclesiæ potest competere, multo principalius de Christo atque Ecclesia cecinit, quam ea de se ipso compegit. Et hoc utique ex textu psalmi profunde pensato, ubertim elicitur. Aliter enim ipse Christi et Ecclesiæ mysteria præ aliis vatibus non plenius agnovisset, nec evidentius scripsisset.
Footnotes
Chapter 149 of 187