Capitulum 34
Dilatio solutionis propositæ quæstionis.
SERENUS : Quamvis propositiones et inquisitiones vestræ furentur et auferant oculis nostris totum tempus nocturnæ quietis, ita ut non sentiamus viciniam appropinquantis auroræ, et insatiabiliter provocemur prosequi verba collationis istius usque ad ortum solis ; tamen quia solutio propositæ quæstionis, quum cœperit indagari, ducet nos in quoddam amplissimum ac profundissimum pelagus quæstionum, quod brevitas hujus horæ non sinit nos transmeare : hinc reor utilius ut reservemus eam indagationi noctis sequentis, ut et mihi uberius conferatur fructus spiritualis lætitiæ de vestro colloquio ampliori sub hujus quæstionis occasione, et liberius penetrare possimus propositarum quæstionum difficultates, præbente Spiritu Sancto prosperos flatus. Quamobrem modicum somni gustemus, et vicina jam luce discutiamus et repellamus torporem nostris oculis obrepentem ; deinceps pariter ad ecclesiam procedamus, quia solennitas diei dominicæ hoc nos facere admonet, sicque post synaxin reversi, duplicato gaudio conferamus ea quæ Dominus ad communem instructionem donaverit pro desiderio vestro. B
Chapter 163 of 499