Capitulum 3
Quæ utilitas nobis sit in naturalibus vitiis.
NONNE videmus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia prævenit seu præcedit discretionem boni et mali, imo etiam in parvulis atque lactentibus, quod motus carnis ostendunt sibi inesse naturali incitamento, quum necdum habeant in semetipsis initium ullius libidinis? Similiter quoque videmus in parvulis esse feroces iracundiæ motus, et antequam virtutem patientiæ noscant, cernimus eos moveri injuriis, et sentire verborum contumelias etiam per jocum irrogatas. Interdum quoque, ira instigante, voluntas ultionis eis non deest, quum vires desint. Nec hoc dico ut naturam creationis notem de culpa, sive accusem; sed ut asseram quosdam motuum horum qui procedunt ex nobis, insitos nobis esse causa nostræ utilitatis, quosdam vero extrinsecus introductos negligentiæ vitio, aut pravæ voluntatis arbitrio. Nempe præfati motus carnales sunt corpori nostro utiliter insiti ex providentia Creatoris, propter sobolis procreationem, atque ob suscitandam propaginis posteritatem, non ad perpetranda diversa luxuriæ genera, quæ etiam legis auctoritate damnantur. Aculei quoque seu motus iræ sunt nobis saluberrime dati, ut propriis vitiis et erroribus indignantes, fortius occupemur virtutibus ac spiritualibus studiis, omnem caritatem ac patientiam nostris fratribus exhibentes. Præterea quanta sit utilitas tristitiæ novimus: quæ in contrarium affectum mutata, inter cetera vitia numeratur. Tristitia namque quæ est secundum timorem Dei, est necessaria valde; quæ autem secundum sæculum est, perniciosa est prorsus, sicut docet Apostolus dicens: Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur; sæculi autem tristitia mortem operatur.1
Footnotes
-
II Cor. vii, 10. ↩
Chapter 151 of 279