Skip to the text

Capitulum 6

Quod avaritiœ morbus semel admissus difficulter curetur.

QUAMOBREM nullus putet avaritiæ morbum esse parvi pendendum, aut tanquam parvum peccatum faciliter admittendum : quoniam sicut faciliter evitatur, ita si quemquam possederit, vix permittet eum ad remedia pertingere sanitatis. Est namque receptaculum vitiorum, et omnium radix malorum, fitque inenarrabilis fomes nequitiæ, dicente Apostolo : Radix omnium malorum philargyria est, id est amor pecuniæ.1

Footnotes

  1. 1 Tim. vi, 10. ↩

Chapter 154 of 279