Skip to the text

Capitulum 15

Quomodo male renuntians differat a non renuntiante.

DE his igitur qui dicentes se renuntiare huic mundo, rursus incredulitate seu diffidentia victi, timent opibus terrenis nudari, in Deuteronomio mystice ita præcipitur: Si quis est homo formidolosus et corde pavidus, non egrediatur ad bellum; vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.1 Quid, quæso, evidentius testimonio isto? Nonne Scriptura manifeste potius vult eos nec initium neque nomen professionis monasticæ sibimet usurpare, quam prava exhortatione et exemplo corrupto etiam alios infectos a perfectione evangelica revocare, et eos infideli terrore debilitare? Jubetur itaque eis ut recedentes a pugna, revertantur in domum suam, quia non potest quis duplici corde bella Domini præliari (vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis);2 et cogitantes, secundum evangelicam illam parabolam, eum qui cum decem millibus venit, non posse confligere cum eo qui cum viginti millibus venit ad se, illo adhuc longe posito postulent pacem, hoc est, ut non arripiant renuntiationis initium, potius quam eam postmodum tepide exsequentes, majori periculo se involvant. Melius est enim non vovere, quam vovere et non reddere. Pulchre autem describitur iste venire cum decem millibus, et ille cum viginti millibus: major namque est numerus vitiorum nos impugnantium, quam virtutum pro nobis bellantium. Non enim potest quis Deo servire et mammonæ;3 nec potest quis manum suam super aratrum ponens, et retro respiciens, aptus esse regno Dei.

Footnotes

  1. Deut. xx, 8. ↩

  2. Jacob. i, 8. ↩

  3. Matth. vi, 24. ↩

Chapter 163 of 279