Skip to the text

Capitulum 17

De renuntiatione Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ.

Nam et ipse Apostolus poterat utique pristinis facultatibus sustentari, qui se testatur non fuisse ignobilem etiam a nativitate, juxta sæculi hujus conditionem, sed dignitate civilitatis Romanæ præditum esse, si judicasset commodius esse ad perfectionem abundare divitiis, atque ex eis aliis dare.

Et illi qui in Jerusalem erant possessores agrorum et domorum, vendentesque omnia et ex eis nil penitus sibi servantes, afferebant et ponebant pretia venditorum ante pedes Apostolorum, potuerunt sua corpora ex propriis facultatibus sustentare, si Apostoli docuissent hoc esse perfectius sive utilius; ipsi vero simul abjicientes universas suas substantias, maluerunt sustentari proprio ex labore, aut eleemosynis gentium. De quorum sumptu sanctus Apostolus ad Romanos scribens, et suum in hoc ministerium prædicans, eosque ad talem eleemosynam faciendam subtiliter provocans, ait: Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis;1 probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem; placuit enim eis, et debitores sunt eorum: nam si spiritualium eorum participes factæ sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. Ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens, monet eos ut ante suum adventum sollicite præparent collationem quam pro sustentatione pauperum in Jerusalem mittere eis disposuit: De collectis, inquiens, quæ fiunt in sanctis, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. Unusquisque vestrum per unam sabbati thesaurizet, apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non quum venero, tunc collectæ fiant. Quum autem venero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos transmittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.2 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt: id est, si talis fuerit oblatio vestra, quæ et me prosequente et comitante digna sit deportari. Ad Galatas quoque quum describeret qualiter divisum sit prædicationis officium inter ipsum et alios quosdam Apostolos, testatur hoc idem inisse pactum cum Jacobo, Petro et Joanne: ut licet susciperet officium prædicandi gentilibus, nequaquam tamen relinqueret curam et sollicitudinem pauperum qui Jerosolymis erant, qui universis rebus suis propter Christum renuntiantes, spontaneam assumpserunt egestatem: Quum vidissent, inquit, gratiam Dei quæ data est mihi, Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ societatis, ut nos inter gentes prædicaremus, ipsi autem in circumcisione;3 tantum ut pauperum memores essemus. Quod cum omni sollicitudine se implesse testatur, dicendo: Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Qui ergo sunt beatiores, an illi qui nuper ex gentilitate conversi, nec valentes adhuc evangelicam perfectionem ascendere, reservabant sibi suas substantias (inter quos Apostolus duxit seu reputavit se multum fructificasse, si revocati saltem ab idololatria et fornicatione, et suffocatis et sanguine, acciperent fidem Christi, manentes cum facultatibus suis), an illi qui evangelicis obtemperantes consiliis, voluerunt sibi nihil de suis opibus remanere, portantes Christi crucem quotidie?45

Denique sanctus Apostolus quum non potuisset sibi ipsi propriis manibus acquirere victum quotidianum, ut solitus erat, eo quod fuerit vinculis carceribusque detentus, aut labore itineris impeditus, asserit se suscepisse supplementum suæ necessitatis a fratribus qui de Macedonia venerant, dicens:6 Quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia.7 Atque ad Philippenses ipsemet refert: Scitis enim et vos, Philippenses, quia in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam mihi misistis in usum et semel et bis.8 Itaque secundum prædictorum opinionem, quam mente tepida conceperunt, isti qui de suis substantiis communicaverunt Apostolo, erunt beatiores eodem? Quod nec amens aliquis audebit asserere.

Footnotes

  1. Rom. xv, 25-27. ↩

  2. I Cor. xvi, 1-4. ↩

  3. Galat. II, 9, 10. ↩

  4. Luc. IX, 23. ↩

  5. Act. xv, 29. ↩

  6. I Cor. IV, 12. ↩

  7. II Cor. XI, 9. ↩

  8. Philipp. IV, 15, 16. ↩

Chapter 165 of 279