Skip to the text

Capitulum 4

Quod sine Creatoris injuria dicamus nobis inesse quœdam naturalia vitia.

NON Creatorem ergo judicamus esse culpabilem, dum dicimus nobis hos motus ab ipso esse insertos, et nequiter eis abutimur, eosque ad noxia retorquemus ministeria : ut si velimus tristari non pro pœnitentia salutari et vitiorum correctione, sed pro infructuosis causis et sæcularibus rebus ; vel si irascamur non jam utiliter nobismetipsis peccantibus, sed contra præceptum Dei fratribus nostris. Nam et si quis voluerit ferrum, quod ad necessaria atque utilia ministeria est collatum, retorquere ad interitum innocentium, non diffamabit ex hoc ferri creatorem, eo quod ipse ad nocendum ferro utatur, quod Deus ad aptum ac necessarium præstitit usum.

Chapter 152 of 279