Capitulum 14
Quibus exemplis morbus avaritiæ triplex esse monstretur.
TRIPLEX itaque est avaritiæ hujus morbus, qui ab universis Patribus detestatione reprobatur æquali. Unus est, quem modo descripsimus, qui miserabiles quosque decipiens monachos, persuadet eis illa congregare in claustro, quæ nec ante possidebant in sæculo. Alius, qui instigat eos rursus desiderare atque resumere ea quæ in exordio suæ renuntiationis abjecerant. Tertius, qui malo ac vitioso initio est contractus, qui ab imperfectione incipiens, non permittit se a cunctis mundi facultatibus denudare eos quos semel infecerit suo tepore: imo timore paupertatis ac diffidentiæ facit eos esse concussos, nec unquam permittit eos ad evangelicam perfectionem pertingere, qui sibi reservant pecunias sive substantias quas in principio suæ renuntiationis debuerunt abjicere. Quarum trium cupiditatum exempla seu opera invenimus in sanctis Scripturis non parva pœna esse damnata. Nam Giezi volens acquirere ea quæ nec ante possederat, non solum non meruit obtinere gratiam prophetiæ, quam per successionem quasi hereditariam habuit a magistro suo Eliseo suscipere, verum etiam econtrario æterna perfusus est lepra maledictione sanctissimi Elisei.1 Porro Judas volens resumere pecunias quas ante abjecerat Christum sequendo, non solum ad Christi traditionem est lapsus, et gradum amisit apostolatus, sed etiam meruit vitam suam communi exitu non finire, eamque laquei morte conclusit.2 Ananias quoque et Saphira, reservantes sibi partem aliquantulam ex his quæ ante possederant, apostolico ore puniti sunt morte.3
Footnotes
Chapter 162 of 279