Capitulum 20
Quod ignominiosum sit ab avaritia superari.
ITAQUE si spiritualem agonem certare legitime cupimus, hunc quoque avaritiæ perniciosissimum hostem a nostris cordibus extrudamus. Quem superare quantum non magnæ virtutis est, tantum ab eodem vinci ignominiosum est ac plenum dedecoris. Nam quamvis sit labor ac gemitus in dejectione et amissione victoriæ, quando quis vincitur a potente; victo tamen oritur consolatio quædam de adversarii robore. Porro si inimicus sit debilis, et colluctatio ipsa in se infirma, infertur confusio turpior et ignominia gravior detrimento ex prostratione secuto, ultra dejectionis dolorem.
Chapter 168 of 279