Skip to the text

Capitulum 21

Qualiter avaritia sit vincenda.

DE hoc avaritiæ vitio erit hæc summa victoria, perpetuusque triumphus: ut quemadmodum dicitur, non permittat monachus maculari conscientiam suam nummo quantumlibet parvo. Impossibile namque est eum qui victus in exigua materia, concupiscentiæ et cupiditatis radicem in suo conceperit corde, non continenter inflammari majori incendio desiderii pravi. Etenim tamdiu miles Christi erit victor atque securus, et ab omni impugnatione cupiditatis immunis, quamdiu nequissimus iste avaritiæ spiritus non seminaverit in corde ipsius initia concupiscentiæ ejus. Quapropter quum necesse sit in cunctis vitiorum generibus observari caput serpentis, in hoc tamen peccato præcipue convenit caput ejus diligentius præcaveri. Quod si fuerit intromissum, ex sua materia invalescet, et vehementiora sibimet suscitabit incendia. Ideoque non solum cavenda est pecuniarum possessio, verum etiam affectio voluntatis ad eas extrudenda est prorsus ab animo. Non est tam vitandus avaritiæ effectus, quam radicitus amputandus ejus affectus. Nihil quippe proderit pecunias non habere, si voluntas possidendi eas in nobis exstiterit.

Chapter 169 of 279