Skip to the text

Capitulum 7

Ex quibus avaritia generetur, et quantorum malorum sit procuratrix.

AVARITIA ergo quum negligentem ac tepidam monachi mentem possederit, primo eum in re parva seu exigua summa sollicitans, excogitat ei quasi justos quosdam rationabilesque colores propter quos debeat sibi aliquid pecuniæ reservare aut congregare. Nam et ea quæ in monasterio dantur, insufficientia esse conqueritur, et vix robusto ac sano sufficere corpori. Quid ergo agendum si oriatur infirmitas, et nihil peculiare aut proprium fuerit repositum, quo infirmitas sustentetur? Persuadet quoque præstationem seu administrationem esse permodicam, et circa ægrotantes fieri negligentiam maximam : idcirco si nil proprium reservetur quo corpori provideatur, moriendum esse miserabiliter fame. Vestimentum quoque quod sibi datur, non sufficere sibi causatur, nisi procuraverit necessaria ex quibus valeat sibi aliud exhibere. Insuper non se posse diu in eodem monasterio commorari, nec etiam posse se ad loca alia, quum voluerit, transmigrare, nisi paraverit sibi sumptum viatici atque mercedem transmarinæ navigationis : sicque ex necessitate inopiæ, toleraturum se jugiter vitam laboriosam, miserabilem, et absque ullo profectu; imo et inopem se ac nudum, ex aliena substantia semper non sine vituperio sustentandum. Itaque quum avaritia talibus cogitationibus captivaverit mentem, cogitat qualiter unum saltem denarium acquirere possit. Tunc sollicita mente perquirit aliquod speciale opus quod faciat, nesciente abbate: quod vendens occulte, et optatum nummum adeptus, acrius vehementiusque torquetur, excogitando qualiter duplicet eum; ambiguus etiam ubi reponat vel cui credat eumdem. Deinde graviori cura affligitur quid cum illo emat denario, aut quali commercio eum valeat duplicare. Quem quum duplicaverit, avidius incipit aureum appetere nummum, et tanto ad hoc vehementius inflammatur, quanto exinde majus sibi lucrum accrescit. Cum incremento namque pecuniæ rabies cupiditatis augetur. Deinde longævam sibi vitam talis promittit, et cogitat quod secutura senectus curva infirmitatesque variæ ac prolixæ tolerari non poterunt, nisi major summa pecuniæ fuerit in juventute collecta.

Istis itaque serpentinis vinculis infelix anima captivata, dum pecuniam male acquisitam cupit nequiori cura augere, pariens sibi pestem qua durius inflammetur, et cogitatione appetituque lucri totaliter occupata, nil aliud respicit oculo cordis quam unde valeat sibi congregare pecuniam, per quam possit celerius evolare de monasterii disciplina, nullam habens fidem ubi spes aliqua nummi poterit refulgere. Hinc pro nummo non pertimescit admittere crimen mendacii, perjurii, furti, nec fidem frangere, noxiumque iracundiæ motum implere. Denique, si venerit quis spe quæstus, non pertimescit modum honestatis ac humilitatis transcendere; et sicut aliis venter, ita ei aurum et spes lucri est pro deo.1 Unde beatus Apostolus perspiciens noxia hujus morbi venena, vocavit eum non tantum omnium vitiorum radicem, verum etiam idolorum servitutem, dicendo: Et avaritia, quæ est simulacrorum servitus. Avaritia autem in Græco φιλαργυρία dicitur. Cernis itaque ad quantam impietatem rabies cupiditatis per singulos crescat gradus, ita ut etiam ab Apostolo idolorum servitus nuncupetur: eo quod prætermissa imagine et similitudine Dei (quam debuit in semetipso custodire immaculatam, Deo devote ministrando), maluit figuras hominum auro impressas, pro deo intueri atque diligere.2

Footnotes

  1. Philipp. III, 19. ↩

  2. Coloss. III, 5. ↩

Chapter 155 of 279