Capitulum 9
Quod monachus habens pecuniam in cænobio perseverare non possit.1
HABENS ergo instabilitatis suæ viaticum, puta nummos repositos, per quos tanquam per alas se parat ad recedendum, jamque ad recedendum paratus, ad omnia quæ sibi jubentur, insolenter respondet. Se quoque tanquam peregrinum et extraneum gerens, negligit et contemnit quæcumque indigentia correctione seu culpabilia viderit. Quumque possideat repositam furtim pecuniam, conqueritur se nec calceamenta habere, nec vestimenta, et ea sibi tardius tribui indignatur. Et si forte aliquid horum fuerit prius a præsidente aut dispensatore collatum ei qui multum indiget ejus, majoribus iræ stimulis inardescit, et se tanquam extraneum despici arbitratur; nec ulli operi manus suas apponens, reprehendit omnia quæ utilitas monasterii necessario fieri exigit. Deinde studiose quærit occasiones quibus quasi merito offendi debeat vel irasci, ne leviter motus videatur exire de cœnobii disciplina. Nec contentus est solus recedere, ne credatur propriæ voluntatis vitio deservire; sed depravare occultis susurrationibus non desistit quantos potuerit. Denique, si asperitas temporis impedierit processum sui itineris aut navigationis, per omne illud tempus suspenso et anxio corde residens, non cessat seminare et excitare tristitias: credens se non aliter reperturum discessionis suæ solatium levitatisque suæ excusationem, quam monasterii nota aut macula, qua illud diffamet.
Footnotes
-
* avarus ↩
Chapter 157 of 279