Skip to the text

Capitulum 13

Quid seniores conferant junioribus in denudatione vitiorum.

HÆC autem non videantur alicui superflua aut molesta. Nisi enim genera vitiorum fuerint prius exposita, et morborum causæ atque origines inquirantur, non poterit infirmis adhiberi congrua spiritualis curatio, nec fortibus conferri valebit perfecta virtutum custodia. Unde seniores solent hæc et multo plura sermocinando proponere ad juniorum doctrinam: qui utique seniores experti sunt innumerabiles diversorum ruinas et casus. Quorum vitiorum multa sæpe in nobis ipsis agnoscentes ex collatione et informationibus seniorum, utpote qui eisdem passionibus pulsabamur, absque nostra confusione et verecundia curabamur, quum taciti disceremus causas atque remedia vitiorum nos impugnantium. Quæ nos celavimus ac præterivimus, ea non describendo, non ex timore communitatis Fratrum, sed ne forte liber iste deveniens in manus eorum qui in religionis exercitatione minus perfecti sunt, patefaciat ea inexpertis quæ cognita esse non debent nisi solis fortiter laborantibus, ac festinantibus culmen perfectionis attingere.

Chapter 161 of 279