Capitulum 12
Exemplum cujusdam tepidi monachi laqueis avaritiæ irretiti.
SCIO quemdam, qui semetipsum reputat monachum, et quod pejus est, de perfectione sibi blanditur: qui receptus in cœnobio, quum a suo moneretur abbate ne rediret ad ea quæ renuntians abdicavit, seque emundaret ab omnium vitiorum radice avaritia, et a laqueis periculisque terrenis, si vellet a pristinis passionibus expurgari, quibus videbat eum gravissime omni momento moveri, cessaret quoque ea appetere quæ nec ante in sæculo possidebat, quorum si vinculis caperetur, pervenire non posset ad purgationem vitiorum suorum; tunc ille truculento vultu respondere non timuit: Si tu habes plurimos nummos quibus te sustentas, cur prohibes similiter me habere?
Chapter 160 of 279