Skip to the text

Capitulum 26

Testimonia de Scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quod reliquit.

SI ergo perfectionis desiderio cuncta relinquens, secutus es Christum tibi dicentem, Vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veni et sequere me :1 cur manu super aratrum missa respicis retro, ut voce ejusdem Domini pronuntieris non esse aptus regno Dei ?2 Stabilitus quoque super tectum evangelici culminis, quid descendis tollere aliquid de domo tua ex his quæ antea contempsisti ? Insuper constitutus in agro3 et operatione virtutum, quid conaris reverti ad substantiam mundi, quam renuntians, te eadem spoliasti ? Si vero paupertate præventus, nil habuisti quod possis dimittere, multo minus debes acquirere quod nec antea possedisti. Ob id enim Deus tibi paupertatem concessit, ut ad ipsum expeditior curras, nullis pecuniarum laqueis impeditus. Verumtamen in hoc nullus pauper frangatur : nemo est enim qui non habeat quod dimittat; imo universis mundi facultatibus renuntiavit, quicumque radicitus amputavit affectum ad eas.

Footnotes

  1. Matth. xix, 21. ↩

  2. Luc. ix, 62. ↩

  3. Luc. xvii, 31. ↩

Chapter 174 of 279