Skip to the text

Capitulum 16

Cujus testimonii colore se tueantur, qui omnia sua relinquere nolunt.123

HIC igitur quidam conantur occasionem pristinæ avaritiæ sibi assumere auctoritate sacræ Scripturæ:4 quam vitiosiori intellectu exponentes, cupiunt depravare doctrinam Apostoli, imo et Christi, et juxta desideria sua eam corrumpere. Non coaptantes suam vitam aut intelligentiam sensui Scripturarum, sed juxta desiderium suæ libidinis vim inferentes Scripturis, retorquere et trahere eas volunt ad suas opiniones, et asserunt scriptum esse: Beatius est magis dare, quam accipere. Cujus auctoritatis expositione falsissima putant esse evacuatam illam Salvatoris sententiam :5 Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veniens sequere me. Et hoc colore arbitrantur se non debere divitias suas abjicere, affirmantes se esse beatiores, si pristinis opibus abundantes, largiantur aliis de copia earumdem ;6 quumque erubescunt pro Christo gloriosam assumere nuditatem cum Apostolo, neque de opere manuum, neque de parsimonia monasterii volunt esse contenti. Quibus incumbit ut vel sciant se decipere semetipsos, et nequaquam renuntiasse huic mundo, eo quod divitiis inhæreant pristinis ; aut si cupiunt professionem monachalem re et opere adimplere, cum Apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate, dispersis abjectisque omnibus, nec aliquid reservantes ex his quibus renuntiaverunt.

Footnotes

  1. Luc. ix, 62. ↩

  2. Eccle. v, 4. ↩

  3. Luc. xiv, 31, 32. ↩

  4. Luc. iv, 34, 35. ↩

  5. Act. xx, 35. ↩

  6. Act. xxii, 27. ↩

Chapter 164 of 279