Skip to the text

Capitulum 5

De vitiis quœ extra naturalem motum nostra culpa contrahuntur.

DICIMUS tamen quædam vitia crescere seu oriri in nobis sine ulla naturali præcedenti occasione seu causa, ex solo corruptæ ac pravæ voluntatis arbitrio : ut sunt avaritia atque invidia, quæ extrinsecus contrahuntur, quum nulla habeant in nobis principia ex naturali instinctu. Quæ tamen quam faciliter præcaventur, et quam congrue declinantur, tam miseram faciunt mentem quam occupant ac semel possident, eamque vix permittunt ad curationis remedia pervenire : vel quod hi qui ab ipsis sunt læsi, non sunt digni celeri medicina curari a vitiis istis, quæ potuerunt facillime cognoscere, vel vitare, aut vincere ; vel certe quoniam male fundati, indigni sunt adipisci structuram virtutum et culmen perfectionis.

Chapter 153 of 279