Capitulum 25
De exitu Ananiæ, Saphiræ, ac Judæ.
DENIQUE princeps Apostolorum his eruditus exemplis, sciens eum qui aliquid habet, non posse faciliter cupiditatis impetum moderari, nec avaritiæ finem consistere in summa parva, aut magna: morte punivit Ananiam ac Saphiram, quorum superius fecimus mentionem, quoniam aliquid sibi de sua servaverunt facultate, ut interitum, quem Judas sibi sponte intulerat pro reatu dominicæ proditionis, isti pro mendacio suæ cupiditatis acciperent.1 Ecce quanta in hoc concurrit similitudo facinoris atque supplicii. Ibi proditio, hic falsitas avaritiam est secuta; ibi Veritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. Licet enim dissimilis videatur esse effectus operis eorum, unus tamen finis in utrisque concurrit. Judas quippe refugiens paupertatem, concupivit resumere quæ abjecit; Ananias vero et Saphira ne fierent pauperes, tentaverunt sibi aliquid retinere de substantia sua, quam debuerant totam Apostolis fideliter præsentare, aut fratribus communicare. Idcirco utrisque infligitur punitio mortis, quoniam crimen eorum de avaritiæ radicibus emanavit.
Itaque si tam severa sententia processit in eos qui non cupierunt alienas substantias, sed propriis rebus parcere tentaverunt, aliquid sibi inde servando, nec habuerunt desiderium plura acquirendi, sed tantummodo voluntatem aliquid retinendi : quid censendum est de his qui pecunias ante nunquam possessas cupiunt congregare, et nuditatem coram hominibus ostendentes, coram Deo divites demonstrantur cupiditatis affectu ? Qui instar Giezi leprosi sunt mente ac spiritu : qui transitorias concupiscens divitias hujus mundi, contagione immundissimæ lepræ perfusus est. Per quam evidens nobis reliquit exemplum, quod omnis anima cupiditate polluta, spirituali vitiorum lepra mox respergatur, atque perenni maledictione reputetur apud Deum immunda.
Footnotes
-
Act. v, 2, 5, 10. cap. xiv. ↩
Chapter 173 of 279