Skip to the text

Capitulum 8

Quod avaritia omnes virtutes impediat.

TALIBUS igitur aversionum ac vitiorum incrementis avaritia in deterius crescens, nec ullam de cetero virtutem, nec umbram humilitatis, caritatis aut obedientiæ retinens, indignatur ad omnia, atque ad singula opera sibi injuncta murmurat ac suspirat. Nec aliquam jam reverentiam servans, fertur ad præcipitium absque freno tanquam equus indomitus; nec contentatur victu quotidiano, nec solito indumento. Testatur quoque se hæc non esse diutius toleraturum; et clamat Deum non esse ibi tantummodo, neque salutem suam esse conclusam in illo loco: imo periturum se protinus graviter ingemiscit, nisi a loco illo celerius asportetur aut abeat.

Chapter 156 of 279