Skip to the text

Caput XXVII. Quod in omni rerum mutabilium contemplatione necesse sit divinae sapientiae considerationi inhaerere.

Nunc illud consideratione dignum videtur, quam convenienter per Moysen de circulis et vestibus statim subjungitur, postquam de triplici contemplationis genere mystica descriptione digessit quod, uti superius monstratum est, de rebus visibilibus surgit. Quis enim nesciat hujus visibilis machinae tam varia multiplicitas et tam multiplex varietas quantae confusioni subjaceat, cum universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti? Sicut bonus sic et peccator, ut perjurus ita et ille qui verum dicebat. Quis, quaeso, est iste rerum ordo, imo quanta confusio quod omnibus omnia aeque eveniunt, quod bonis bona et mala, quod malis mala et bona pari sorte contingunt? Intantum enim hujus confusionis caligo imperitorum obtutum obnubilat, ut Deum res humanas curare dubitet vel penitus diffidat. Hinc utique factum esse quis neget, ut antiquitas Fortunae fanum erigeret, altare consecraret? Certe, si solis bonis sola bona, et solis malis sola mala contingere cernerent, id recte, id juste fieri nec imperiti negarent. Si vero bonis tantummodo mala, et malis tantummodo bona accidissent, in hujusmodi dispositionis ratione assignanda minus fortassis laborarent. Videretur fortae divinae justitiae congruere nonnisi multis laboribus probatos ad praemia aeterna provehere. Nunc autem cum communis casus communiter omnes involvit, quantum putas in tanta divinorum judiciorum abysso humana consideratio fluctuat? Si enim tantam morum diversitatem divina justitia non ignorat, cur, quaeso, moribus tam disparibus disparia non dispensat? Si Deus malorum omnium finem praevidit, si certos quosque ad vitam praeordinavit, quid, quaeso, est quod sapientiae, caeterorumque spiritalium charismatum dona reprobis etiam quibusdam largiter tribuit, multosque electorum his virtutum divitiis viduatos in vitiis diu jacere permittit? Si vero in omni hujusmodi fluctuatione praedictos divinae sapientiae circulos fidei manu fortiter apprehendimus, ad firmum certitudinis statum nosipsos citius erigimus. Si his circulis fortiter inhaeremus, si Deum non modo omnia scire, omnia disponere, imo omnia ab aeterno et praescisse, et praeordinasse firmiter credimus, facile praevidere poterimus quomodo in his omnibus sapientiae suae peritiam commendat, quod in tam tenebrosa tantae confusionis caligine nihil est quod ante praescientiae, et scientiae ejus conspectum latere valeat, quod praedestinationis suae et dispositionis cursum in tanta tot perturbationum silva nullum unquam alicujus offensionis obstaculum quantulumcunque praepediat, quod inter tot mutabilitatis amfractus per aequitatis et pietatis semitas absque ullo evagationis devio ad destinatum locum percurrat.

Chapter 39 of 106